Tenore presentium pateat universis, quod ego Boppo Comes de Wertheim, cum in guerra, que versabatur inter me et dom. episc. Herbipol. Brunnbacensi ecclesie damna non modica in suis possessionibus irrogassem, in restaurum eorundem cum consensu uxoris mee et ßiorum meorum XIV jugera vinearum in Heltzenberc sita, eidem ecclesie contuli libere possidenda, ea sane conditione firmiter inter- jeeta, ut inl'ra octav. s. Martini easdem vineas pro XX tal. hall. redimendi liberam habeam potestatem. Quod si intra eundem tenninum pref. ecclesie non persolvero peeuniam memoratam, fratres ejusd. ecclesie suprad. vineas absque omni contradictione libere possidebunt. Ne autem super eodem facto ulla dubietatis occasio seu contradictionis malignitas oriatur, aut ulla dolose calliditatis interveniant argumenta, meum et cognati mei Comitis de Crutheim, qui ejusdem facti extitit mediator, sigilla duxi presentibus imprimenda. Testes sunt: Conradus de Crutheim. Abbas de Brunnebach. Theo- doricus conversus. Henricus monachus Heroldus Voisere. Otto de Masbach. Henricus de Windesbach. Conradus de Duttenbrunnen et alii quam plures. Act. an. dom. MCCXXXIII.
Taf.ll
I
I
!
*
29
Urkunden Grafen von Wertheim, ed. Aschbach, 1843 (Google data) XXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Wertheim/eb0f8a64-bd00-4c0e-a04f-9b327d4646d5/charter>, accessed at 2024-05-05+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success