useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 177
Signature: 177

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
VI. Kal. April. Anno dominice incarnationis M.C.VII., Paderborn
 
Source Regest: Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 177, S. 403
 



Das zur Seite abgedruckte Siegel ist zerstört.



    ed.
    Current repository
    Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 177, S. 403




      Graphics: 
      x

      CLXXVII.

      IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDVE TRINITATIS. Quia nonnunquam accidit, ut rerum gestarum homines obliuiscantur, aut si forte sciant non fateantur, iccirco notum sit uniuersis posteris nostris, quod ego Gumpertus Dei gratia Patherbrunnensis cenobii humilis prouisor mansum unum in Hilasan a quodam canonico matris nostre principalis ecclesiç Reinboldo nominato, presentibus et fauentibus heredibus eius, tribus marcis comparaui. Mansum istum postmodum cuidam aurifici nomine Reinboldo, fratrum aliorumque fidelium nostrorum consilio in beneficium dedi, tum pro seruitio artis sue quo nobis fideliter et utiliter scruiuit, tum quia ipse tres predictas marcas super altare Sanctorum apostolorum PETRI et PAVLI ad coemptionem eius obtulit. Tali autem conditionc illi cum dedimus, ut quoad uixerit ipse eo usu fructuario utatur, post mortem uero eius sit nobis liber ab omnibus filiis et cognatis eius, et nostris usibus seruiat. Hac de causa cartam hanc conscriptam et sigillo nostro immo Sanctorum apostolorum PETRI et PAVLI signatam, predicto Reinboldo dedimus, ut sit tam ipsi quam nobis in testimonium.

      Huius rei testes sunt. Frithericus prepositus. et ipse Reinboldus factus decanus. Heinricus. Folcbertus. Gernandus. Hizelinus. Imgram. Bernhardus. canonici. De fratribus nostris. Lentfridus prior. Becclin. Bernhard. Johannes. Geueko. Aelbing. Meinwerc. Werinher. Adelger. Rothard. Albern. Laici uero. Eluer. Wffo. Hugo. Hildebold. Herebold. Adelbero. Ecbrath. Folcbrath. Waltgot. Sibrath. Bruno. Godescalc. Frithemar. Liefdag. Ekkihard. Becelin. et alii multi.

      Datum Patherbrunnon VI. Kal. April. Anno' dominicç incarnationis M.C.VII. Indictione XV. Regnante Heinrico rege V.

      *) Von einer jüngeren Hand ist über diesen Kamen geschrieben: De Holdesson. God. dipl. hist. Westfal. 18

      l38 1107 — 1109.

      Places
      • Paderborn
         
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.