useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 27
Signature: 27

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 27, S. 287
 

ed.
Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 27, S. 287

    Graphics: 
    x

    XXVII.

    Abschrift, nach dem in Mähren aufgefundenen Originale berichtigt, im Besitz des Bibliothekars Monyer zu Minden*).

    In nomine sanetae et indiuiduae Trinitatis. Hludouuicus diuina fauente clementia rex. Oportet igitur nos qui diuino sumus munere quodammodo prae caeteris mortalibus sublimati, eius in omnibus parere praeceptis, cuius clementia prclati sumus, ac pro suo amore loca quae fideles nostri ad laudem et glo- riam nominis sui aedificare et construere ac consecrare uoluerint, eis ad hoc supplementum et solatium conferre ac sub nostra defensione et tuitione suseipere, quatenus quidquid deuota mente in eisdem locis boni conati fuerint impendere perpetualiter absque alieuius moleuia et inquietudine ualeat fixum et immo bile permanere. Quapropter comperiat omnis fidelium nostrorum presentium .... et futurorum sollertia, qualiter Theodericus sanetae Mindonensis ecclesiae episcopus construxit per nostram licentiam ex sua here- ditate in honore saneti Petri ancillarum piarum monasterium quod dicitur Vuonherestorp, et ex hoc et in omne tempus subiecit ad potestatem sui iam dicti episcopatus, largiens ex eodem« episcopatu ad memo- ratum monasterium decem mansus litorum et quinque seruos cum hoc quod habere uidentur, et ducenta .... deeimarum ad subsidium piarum ancillarum, eo quoque pacto ut sub potestate successorum suorum uidelicet episcoporum consistat ad regendum prefatum coenobium, et habeant regulariter ipsae ancillae piae inter se licentiam eligendi abbatissam prout oportet futuris temporibus, et omnibus annis pro institu- tione subiectionis quinque solidos persoluant ad ecclesiam sui episcopatus, et deinceps maneant absque ullius inquietudine cum omnipotentis Dei seruicio sine ulla quaerela suorum propinquorum, et ideirco depre- catus est celsitudinem nostram uenerabilis episcopus Theodericus, ut hoc nostrae auctoritatis preceptum scribere iuberemus, per quod decernimus atque iubemus, ut, sicut superius comprehensum est de prefato monasterio quod predictus uenerabilis episcopus construxit et ordinauit, ita deineeps per hoc nostrae aucto ritatis preceptum plenius in Dei nomine confirmatum, nullo inquietante, sed Deo auxiliante, perpetuis tem poribus firmum et stabile permaneat absque ullius contradicentis obstaculo et sub nostrae immunitatis tui tione et defensione tam igitur ancillae Domini quam et res earum perennis temporibus consistant, ut eis pro nostra ac coniugis carissimeque prolis salute Domini clementiam delectabilius exorare delectet. Et ut

    *) Für die buchstäbliche Richtigkeit ist doch nicht durchgängig einzustehen.

    22 8T1 — 873.

    itaque auctoritas firmior teneatur et per futura tempora a fidelibus nostris uerius credatur et diligentius obseruetur, manu propria nostra subter eam firmauimus et anuli nostri impressione adsignare iussimus.

    Signum (L. M.) domni Hludouuici regis serenissimi.

    Euerhardus cancellarius ad uicem Liudberhti archicapellani recognoui et (L. S. R.)

    Datum pridie Id. Octobr. Anno XXXIII. regni domni Hludouuici serenissimi regis in orientali Francia regnantis, Indictione IV. Actum in Franconoford palatio regio in Dei nomine feliciter amen.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.