useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 28
Signature: 28

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 28, S. 288
 

ed.
Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 28, S. 288

    Graphics: 
    x

    XXVIII.

    С In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Hludouuicus diuina fauente gratia rex. Conuenit regiae dignitati semper studere ne ccclesiarum Christi status aliqua occasione labefactari incipiat. Ex hoc || enim et praesens uita sub maiori prosperitate transigitur, et aeternae beatitudinis merces maxima adquiritur. Qua- propter expedit nobis sepius retractare concessiones antecessorum nostrorum, simul et nostra praecepta de immuuitate ecclesiarum ab exactionibus puplicis confirmare, ut et quae prius concessa sunt, numquam infringi patiamur, et de his quae forte minus expresse annotata sunt, et ideo in antiquis praeceptis non contineri contenditur, per nouorum confectionem omnem in futuro dubietatem tollamus. Notum ergo esse uolumus omnibus tam praesentis aeui quam succedentium temporum Christi fidelibus, quia nouae Corbeiae monasterium iussu gloriosi genitoris nostri constructum est in honorem sancti Stephani protomartyris Christi, atque per uoluntatem eiusdem Imperatoris corpore est beati Uiti martyris insignitum, sed et ex integro ab omnibus puplicae exactionis officiis et expeditione hostili tam de litis quam de ingenuis hominibus terram eius incolentibus absolutionem promeruit, in quo et nos comprehensum existimauimus, et hactenus obscr- uatum comperimus, ut decimae de dominicatis eiusdem monasterii mansis non darentur episcopis, sed ad portam monasterii darentur in elemosinam praefati genitoris nostri et totius prosapiae eius, ut uidelicet esset unde ministraretur peregrinis et hospitibus qui numquam desunt monasterio. Nunc uero exorta que- stione per quosdam episcopos, utrumnam hoc cidem monasterio genitoris nostri nostroque praecepto con- cessum sit, quanquam ut ipsi dicunt nominatim non sit expressum, sub generali tamen concessione liberae dispositionis rerum suarum, etiam hoc comprehensum fatemur, sicut et seniori Corbeiae, ad cuius normam haec noua instituta est, et praecipuis quibusque monachorum monasteriis antecessores nostros concessisse conperimus. Et ne dejnceps hinc aliqua dubietas fiat, rogatu uenerabilis uiri Adalgarii abbatis eiusdem Monasterii per hoc nostrae potestatis praeceptum decernimus atque iubemus, ut et omnia quae prius ha- buit immunitatis praecepta rata et inconuulsa habeantur, et per hanc conscriptionis nostrae cartam specia- liter ei concessum sciatur, ut de dominicatis mansis uel nunc habitis uel post adquirendis a reddendis decimis plenam idem monasterium habeat immunitatem, Nisi sicut hactenus fuit, uidelicet ad portam mo nasterii in susceptionem hospitum et peregrinorum. His omnibus astipulari recens Adriani apostolici prae- fato abbati collatum priuilegium cognouimus, dum huius apud nos controuersiae questio uentilaretur. Et ut haec auctoritas nostrae largitionis firmior habeatur atque per futura tempora a fidelibus nostris uerius credatur, manu propria subter eam firmauimus atque anuli inpressione signari iussimus.

    Signum (L. M.) domni Hludouuici serenissimi regis.

    Hebarhardus cancellarius ad uicem Liudberti archicappellani recognoui et (L. S. R.)

    Data XVI. Kal. Jul. anno ab incarnatione dominica DCCCLXXIII. regni autem domni Hludouuici sere nissimi regis in orientali Francia regnante anno XXXVII. Indictione VI. Actum Aquisgrani Palacii in Dei nomine feliciter. AMEN.

    Das Siegel ist verlureп gegangen.

    873. 23

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.