useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 115
Signature: 115

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 115, S. 357
 

ed.
Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 115, S. 357

    Graphics: 
    x

    CXVII.

    С In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis. Chuonradus diuina fauente clementia Romanorum Impe rator augustus. II Notum sit omnibus Christi fidelibus presentibus scilicet atque futuris, qualiter nos ob in teruentum ac peticionem nostrae dilectae coniugis GISALAE imperatricis uidelicet augustae, et amantissimae nostrae prolis HEINRICI regis, nec non Meinuuerchi Paterbrunnensis aecclesiae episcopi, quoddam Beren- hardi comitis predium, Badperch dictum, cum mansis decem circa eundem montem adiacentibus, In pago Nichterga et in comitatu Haholdi comitis situm, quod ideo hereditario iure in nostram potestatem successit, quia idem ipse B. comes spurius erat, quod uulgo Wanburtich dicunt, ad Paterbrunne prescripti epi scopi monasterium in honore Sanctae Mariae et Sancti Chiliani martyris sanctique Liborii confessoris con- secratum tradidimus, cum mancipiis utriusque sexus, uillis, areis, aedificiis, agris, terris cultis et incultis, uiis et inuiis, pratis, pascuis, siluis, uenationibus, aquis aquarumue decursibus, piscationibus, molendinis, exitibus et reditibus, quesitis et inquirendis, nec non cum omnibus appendiciis ad idem predium iure per- tinentibus, ea uidelicet ratione, ut in prescripti monasterii potestate perpetualiter existat. Et ut haec nostra traditio stabilis et inconuulsa omni permaneat aeuo, hanc paginam inde conscriptam propriaque manu subtus roboratam sigilli nostri inpressione iussimus insigniri.

    Signum domni Chonradi Romanorum imperatoris (L. M.) inuictissimi. Odalricus cancellarius uice Aribonis archicapellani recognoui.

    Data Kal. Junii, Anno dominicae incarnationis M.XXX. Indictione XIII. Anno domni Chuonradi regnan tis VI. Imperii uero UII. Actum Mersiburch feliciter amen.

    Das aufgedruckte, grosse und noch ziemlich gut erhaltene Siegel zeigt den Kaiser, auf einem niedrigen Throne sitzend, die Hände hoch aurgehoben, und in der rechten einen Stab, auf dessen Spitze ein Adler, in der linken den Reichs apfel mit einem Kreuze haltend; mit der Umschrift: Chuonradus Di. Gra. Romano?*. Imp. Aug. -f. — Die Figur des Kaisers ist sehr zusammengedrückt und der Kopf desselben unförmtich gross, mit einem langen Barte.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.