useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Regesta Historiae Westfaliae, ed. Erhard, 1847 (Google data) 191
Signature: 191

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
 
Source Regest: Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 191, S. 416
 

ed.
Current repository
Regesta Historiae Westfaliae, Nr. 191, S. 416

    Graphics: 
    x

    CXCI.

    In nomine sanete et indiuidue Trinitatis. Helmburch humilis ancilla Dei. Notum esse uolo tam futuris quam presentibus, quod pro remedio animae meae, || collaudatione BERXHARDI de Lippe, in cuius eram tutela et mundiburdio, consensuque aliorum coheredum meoium, tradidi perpetualiter in proprium sanctae MARIAE Dei genitrici reliquisquc sanctis in ecclesia Herisiensi quatuor mansos cum omnibus suis pertinen- tiis, hoc est animatis et inanimatis, mobilibus et inmobilibus, sitos in uilla OVERIDE nominata, in parro- chia LOVENE, in comitatu FRIDER1CI comitis ad Thuneresberhc. Fecimus autem hoc ea uidelicet ratione, ut deinceps omni tempore, remota omnium hominum contradictione, pertineant in perpetuum ad preben dam sanctimonialium ibidem Deo sueque sanetissime genitrici sanctçquc SATVRNINAE uirgini seruientium. Et ut hoc in futurum iugiter fir mum perscucret et inconuulsum, uenerabilis eiusdem loci abbatissa BEA TRIX nobis petentibus hoc inde iussit fieri scriptum, sigilli sui inpressione roboratum et insignitum. Inter- fuerunt autem huic traditioni fideles isti. Venerabilis predicta BEATRIX abbatissa. Preposita Helmburch. Decana Helmburch. Ida. Redin. Siburch. Beatrix. Gunderat. Cuncgunt. Liutdrut cum rcliquis consororibus. Ex clero. Ade. Thictwart. Helmer.^Herrat. Marcwin. Ex laicis liberis et ministerialibus. BERXHART de^Lippe. Conrat eiusdem loci aduocatus. Üdelric. Vdo. Cono. Conrat. Bernhart. Conrat. Widerolt. Heinric. Odelric. Alberic. Godescalc. Rcinherc. Wezel. Riprech. Vdo. Wiien, cum aliis multis utriusque sexus fidelibus.

    EGO Thietmarus uenerabilis abbatisse BEATRICIS notarius scripsi.

    Data III. Non. Mart. anno dominicae incarnationis M.C.XXIII. Indict. I. Actum HERISlE in monasterio sanetissime Dei genitricis MaRie feliciter AMEX.

    D.is Siegel, welches aufgedruckt war, ist verloren gegangen. i

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.