useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Whalley Abbey I, ed. Hulton, 1847 (Google data) 88
Signature: 88

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
XIX. Ordinatio et decretum magistri Roherti de Pikeryng tunc Officialis curie Eboracensis super submissione dicti Priorts Lan- castrie et nostra super contentionibus et querelis de omnimodis decimu de Steyninges.
Source Regest: The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 88, S. 108
 

ed.
Current repository
The Coucher Book - or chartulary of Whalley Abbey, Nr. 88, S. 108

    Graphics: 
    x

    IN Dei nomine, Amen. Ad ppetuam memoriam subscriptorum inter bona cetera que hominem amicabilem pximo et placidum Deo reddunt, illud specialiter acceptum esse creditur, quod caritatem cordib3 inserit et animarum vinculum parit. Hoc inquam est pax et concordia, que pcul depellunt odium, rancorem et liuorem excutiunt, mentes parant, corda conciliant, seruant pectora, et uniunt voluntates. ?ee siquidem a Cristo amplectende sunt fidelib3, bee habent et debent precipue inter religiosos, Dei omnipotentis seruos, vigere continue, ut in se ipsis dilectionis et pacis fructum salutarem in pprijs degustent commodis, et aliis ipsius dulcedinem obundant salu- briter p exemplum. Sane religiosi viri Prior et monachi Lancastrie ecclesiam parochialem de Pidton in Amondernesse in usus pprios habentes, Prior videlicet, tam nomine pprio quam peuratorio p Abbate et conuentu beati Martini Sagij, ex parte una, ac Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe nunc ob Loci mutationem de Whalleye appellati, ex altera. Bona que ex pace et concordia pueniunt intime attendentes, ac pacis suauitate gaudere cupientes, super questione inter eos mota super deeimis garbarum puenietium de terris quas tenentes dictorum Abbatis et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe excolebant et exeolunt in campis de Hordern, de Steyn inges, et de Neuton, infra parochiam memorate ecclesie de Pulton existentib3, atque super quibusdam aliis nostris Offic. curie Ebor acensis reali ordinationi, arbitratui, diffinitioni, amicabili composi tion!, decreto, statuto, dicto, precepto, et laudo, se supponere, Bubmittere, et subjicere curauerunt, put in literis suppositionum, submissionum, et subiectionum, inde confectis plenius continetur,

    üTttulue be StegitfttgM ete. 435

    sigillis partium et nostro roboratis. Nos igiter Officialis predictus qui fin em imponere litib3 aö'ectamus, sed precipue inter religiosos quorum quietem ut diuiuis liberius vacent, officijs affectuose appeti- mus, hijs suppositionib3, submission^ et subiectionib3 receptis, in nos benigne, et estimantib3 apud nos iura utriusque partis, scrutatis etiam p nos voluntatib3 et votis partium predictarum, presentib3 quoque priore Lancastrie et Abbate de Stanlawe predictis psonaliter, mona- chis vero Lancastrie p Michaelem de Kendale, et conuentum de Stanlawe siue de Whalleye p fratrem Omfredum eorum comonachum pcuratores suos, ac tam ipsis priore et Abbate quam pcuratorib3 antedictis ad realem ordinationem, arbitratum, diffinitionem, amicabi- lem compositionem, deeretum, statutum, dictum, preceptum, vel laudum audiend. coram nobis specialiter constitutis, ad laudem sal- uatoris nostri, qui discipulis suis рaceт suam dedit, pacem reliquit, et gloriose virginis matris eius, sicut realis ordinator, arbitrator, diffinitor, siue amicabilis compositor, preceptor, et laudator ex virtute et forma suppositionum, submissionum, et subiectionum, partium ipsarum et omni modo atque iure quo melius possumus, viam ordinatoris, arbitra- toris, diffinitoris, laudatoris, et amicabilis compositoris sequentes, realiter ordinamus, arbitramus, diffinimus, amicabiliter componimus, decernimus, statuimus, dicimus, precipimus, et laudamus, quod lite seu questione inter dictas partes mota, et pcessib3 hinc inde habitis omnino subductis, et dampnis et expensis habitis et factis mutuo compensatis, predicti Abbas et conuentus de Stanlawe siue de Whal- leye pcipiant imppetuum omnes decimas maiores puenientes dc quib3cunque terris suis, tam nunc cultis quam in posterum ad culturam redigendis infra diuisas de Steyning, de Hordern, et de Neuton supradicte ecclesie de Pulton decimabilib3, siue dicte terre infra diusas predictas p eosdem Abbatem et conuentum, siue p eorum tenentes integraliter excolantur, siue pars earundem terrarum p iam dictos Abbatem et conuentum, pars vero alia terrarum harum infra memoratas diuisas per tenentes excolatur. De minorib3 vero decimis

    436 üTttulue De £tej?ntngee ete.

    vel psonalib3 et oblationib3 quib3cunque tenentium eorundem Abbatis et conuentus infra dictas diuisas seu secularium seruientium suorum infra easdem diuisas, ijdem Abbas et conuentus nichil omnino pcipient. Sed omnes he decime minores et psonales et oblationes quecunque dictorum tenentium et secularium seruientium ad supra- dictam ecclesiam de Pulton et ipsos Priorem et monachos vel vica- rium ecclesie de Pulton ipsius nomine de cetero integraliter ptinebunt. Quodque dicti Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe nunc de Whalleye appelUti p predictis decimis maiorib3 ad eisdem, ut premittitur, pcipieud. memoratis priori et monachis Lancastrie vcl suo pcuratori seu attornato ad recipiend. literatorie constituto vel et assignato, literam acquietantie de recepto vel soluto exhibenti, aut et facienti in ecclesia parochiali de Pulton decem et octo marcas soluant ami is singulis imppetuum ad duos anni terminos, videlicet, nouem marcas ad festum sancti Martini in hyeme, et nouem marcas ad Pentec., quam solutionem ijdem Abbas et conuentus loco et ter- minis predictis fideliter absque fraude et cuiuslibet contradictionis dhfugio facere teneantur. Et si forsan p taxationem iam factam, vel in posterum faciendam, solutio aliqua vel contributio aut quicquam aliud quocunque nomine censeatur, de bonis ecclesiasticis p quantita- tem vel quotitatem qualemcunque de cetero exigatur, imponatur, aut p quemcunque superiorem, seu p clericum aliqualiter concedatur, memorati Prior et monachi p octo marcis tamen que eis de nouo accrescunt, et dicti Abbas et conuentus de residuo, nomine decimarum maiorum et p ipsis quas pcipient infra diuisas predictas, ut superius est expressum, agnoscent et debite respondebunt, toties quoties fieri id continget, tamen decem maree de xviij. marcis predictis inter bona ipsorum prioris et monachorum p taxationem iam factam in ecclesia de Pulton predicta taxate noscantur. Ad hec si dicti Abbas et conuentus ratione sequestri in predictis decimis maiorib3 ob cul- pam prioris et monachorum Lancastrie, vel prioris tamen p Ordina- rium forsan in posterum imponendi, dampnum aliquod sustinuerint

    Cttulua De £tei>mnge9 ete. 437

    vel iacturam, dictusque Prior, requisitus sufficienter, hoc sequestrum infra mensem a tempore requisitionis, relaxari minime pcurauerit, ex tunc dictis Abbati et conuentui de iactura et de dampnis hijs iura- mento partis dictorum Abbatis et conuentus declarandis toties quoties id contigerit ad dictum preceptum vel laudum Officialis curie Ebor- acensis, qui p tempore fuerit, competenter satisfacere teneatur. Si vero memorati Abbas et conuentus in solutione dictarum xviij. mar- carum suis loco et terminis prenotatis vel aliquo termino cessauerint, ad solutionem dicte pecunie, et nihilominus ad expensas et dampna que pars prioris et monachorum ea occasione sustinuerit, et iuramento partis sue declarauerit, p Officialem supradictum, toties quoties cessari contigerit, compellatur. Item ordinamus, diffinimus, dicimus, pre- cipimus, et laudamus, quod utraque pars sufficientem securitatem p instrumentum cyrographatum suis sigillis sigillatum nostro arbitrio moderand. si opus fuerit seu temporand. de premissis et subsequentib3 obseruandis et tenendis facere teneatur. Quodque pars utraque supradicta omnia inferiora omologet expresse, approbet, et confirmet. Item quod Prior Lancastrie confirmationem, appbationem, et ratifica- tionem Abbatis et conuentus Sagij super ordinatione present! de verbo ad verbum pcuret citra festum Pentecosten, eamque dictis Abbati et conuentui de Stanlawe siue de Whalleye citra idem festum tradere teneatur. Item ordinamus, arbitramus, dicimus, et laudamus quod si quod absit dicti Prior et monachi vel sui successores aut dicti Abbas et conuentus Loci Benedicti de Stanlawe nunc Whalleye appellati seu successores sui contra premissa vel aliqua premissorum tacite vel expresse, directe vel indirecte, vel alias qualitercunque venerint in futurum, seu ea non obseruauerint aut non impleuerint quouis modo, liceat Officiali Eboracensi, qui pro tempore fuerit, parte contraueniente, non obseruante, vel non implente, p sententiam sus pensions, excommunicationis, et interdicti, et bonorum spiritualium вequestrationen! compellere et cohercere, aut facere compelli et coherceri ad obseruationem omnium et singulorum premissorum tamen

    438 üTitulue De £tegningee ete.

    sibi per sacrum alterutrius partis obseruantis premissa constiterit, partem aliam contra premissa vel premissorum aliqua venire, seu ea, seu aliquod ex eis non seruasse, vel minime impleuisse. Quod quidem sacramentum a parte obseruante seu parente toties quoties alteruter partium non paruerit, prestandum erit et recipiendum in presentia partis non parentis vel ipsius absentia. Ita scilicet si semel vocata non comparauerit quacunque alia cognitione minime requisita. Et nichilominus pars quecunque non parens tenebitur soluere fabrice ecclesie beati Petri Ebor., singulis vicib3 unam marcam argenti quib3 non paruerit supradictis articulis omnib3 ratis et manentib3 et in suo robore ppetuo valituris. Reseruata nobis et Officiali curie Eboracensis, qui p tempore fuerit, potestate plenaria interpretanda declarandi, compellendi, exequendi, semel et pluries et quoties pla- cuerit et videbitur expedire. Item dicimus, ordinamus, precipimus, et laudamus, quod utraque pars effectualiter pcuret, quam citius poterit, parte alterutera excitante, quod venerabilis pater Eboracensis Archiepiscopus, Anglic primas et capitulum Ebor. has ordinationem, arbitratum, diffinitionem, seu amicabilem compositionem, statuta, decreta, dicta, precepta, vel lauda nostra, ratificent et confirment. In quorum omnium testimonium et fidem sigillum nostri officij pre- sentib3 est appensum. Data Ebor. vj° Id. Nouembr. anno gratie m° cc° nonagesimo octauo.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.