Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.3 AFM 1490-1558
[12. Dezember 1539] 12. Decembris rursus conveniunt doctores propter Martinum chirurgicum, qui medicinas catarcticas suis patientibus ad intra exhibere dicebatur, cui senatus iniunxit, ut submitteret se facultatis iudicio. Comparuit quidem, sed non est auditus, partim ob incompletum doctorum numerum, partim vero aliis ex causis hic non recitandis. Interdictum tamen est illi, ne posthac tanta uteretur temeritate aut amplius daret medicinas, ne sutor ultra crepidam, sed intra suos maneret limites, id quod se deinceps facturum stipulata manu promisit. In ceteris vero, que ad artem chirurgicam pertinerent, posset manualiter operari [et]suam artem libere exercere. Voluit itaque facultas experiri, an id, quod promiserat, sit servaturus, et cum aliquando facultati visum fuerit, velit eum facultas vocare ad examen.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 3, Karl Schrauf, 1904
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.3.487, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.3.487/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success