Codex Diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis, Nr. CCLXXXII. , S. 547
CCLXXXII.
Nos Villermus Drugeth Palatinas, et Iudex
Cumanorum, memoriae commendamus, quod in
congregatione nostra generali Vniuersitati Nobi-
lium de Zathmár, et de Wgoch feria ante fes tu m
N atiuitatis Sancti Ioannis Baptistae proxima apud
villam Gelyenus celebrata, Ioannes filius Petri de
Chahol Monostra de medio vniuersorum Nobi-
lium consurgendo protulit eo modo : quod possessio
Chizervocata in Comitatu de Karaznva existens
sua esset aefuisset haereditaria ab antiquo, et titulo
iuris hereditary sibi pertineret ; cumque nos Iudi-
ces Nobilium, iuratos, Assessores, et vniuersos No-
biles dictorum Comitatuum de Zathmár et Vgacha
interogassemus eum possessionem Chyzer vocatam
ipsius Iohannis, filii Petri, esse et fuisse heredita-
riam vnanimiter etconcordi voce affirmarunt. Datum
quinto die congregationis nostrae et loco prae-
notatis. Anno Domini MCCCXLI."
Ex authographo. Cornides T. II. p. 103.
546
Codex Diplomaticus Hungariae VIII/4, ed. Fejér, 1832 (Google data) CCLXXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/CodexDiplomaticusHungariae/8edc6a4f-6ea6-4732-beb1-c452911903ca/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success