Gorka lipowka dictae in villa Minoga per nobilem Nicolaum haeredem de ibidem nobili
Nicolao dicto Adamek in se continentes.
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, Nr. XCVIII. , S. 204
Nos Barthossius de G orí Iudex et Petrus de Czcikouice Subiudex terrae Cra- coviensis generales notum facimus quibus expedit universis, praesentibus et futuris, praesentium notitiam habituris: quod manente adhuc in Iudicata strenuo Iohanne Rey de Sclmmszko Iudice, et vivente in humanis domino Philippo de Chroberz olim Subiudice terrae praedictae generalibus, in Iudicio terrestri Cracoviensi coram certis Camerariis iudicialibus ipsorum constitutus personaliter nobilis Nicolaus de Mninoga baeres sanus mente et corpore existens, non compulsus neque coactus, sed de bona eius voluntate gagium dictum G orca lipowca, quod tangit gagium Nowoweskye villae et gagium plebani ibidem de Mninoga, usque ad viam quae transit de Mninoga ad villam Wyelmosza, cum omni eiusdem gagii iure et dominio, utilitatibus, fructibus, proventibus ad ipsum gagium pertinentibus, velut solus hactenus babuit et tenuit, nihil pro se in eodem gagio iuris seu proprietatis penitus reservando, pro septemde- cim marcis communis pecuniae monetae Cracoviensis, numeri rolonicalis consueti, no bili viro Nicolao dicto Adamek ibidem de Mninoga haeredi in totum vendidit et in perpetuum iudicialiter resignavit, per ipsum Nicolaum Adamek tenendum, habendum, utifruendum, vendendum, donandum, commutandum et in usus suos beneplacitos li bere convertendum, promittens ipsum Nicolaum Adamek occasione dicti gagii ab omnibus impedimentis atque dampnis iuxta consuetudinem terrestrem Cracoviensem ubilibet intercedere et relevare. Nobilis vero Anna uxor superáis dicti Nicolai circa hoc praesentialiter comparens, ab omni iure suo dot is et dotalitii in eodem gagio babito ipsi Nicolao Adamek in perpetuum recessit. Haec tamen venditio tal i con- ditione debet teneri, quod Nicolaus primitus scriptus quandocunque aliquo festo Na- tivitatis Christi a data praesenti usque ad decem annos daret septemdecem marcas eidem Nicolao Adamek, extunc idem Nicolaus tenetur condescendere eundem gagium. In cuius rei testimonium praesentem literam taliter prout in libris supradictorum do- minorum Iohannis Key Iudicis et Philippi Subiudicis contineri invenimus, scribi et nostroiiim sigillorum appensione fecimus communiri. Actum et datum Cracoviae, fe ria secunda proxima post festum Sancti Francis«, Anno Domini Millesimo Quadrm- gentesimo tricesimo septimo. Praesentibus his testibus nobilibus Nicolao de Marci- nouice, Iohanne de Zabawa, Andrea de Rupnow, Nicolao de Sweborouicze, Mathia de Sczodrcouicze, Nicolao de Luszczouicze haeredibus, aliisque pluribus fide dignis etc.
(Ex archetypo membranaceo, cum reliquiis duorum sigillorum in cera viridi expressorum, taeniolis membranaceis appensorum.— Nr. Archiv. Univ. 18,230.)
Codex Diplomaticus Universitatis Studii Generalis Cracoviensis, 1870 (Google data) XCVIII. , in: Monasterium.net, URL </mom/Cracoviensis/13db4331-7ee6-49eb-9d5c-374152f159e0/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success