Ordinis Theutonici, Nr. 534, S. 390
Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fra- tribus hospitalis sancte Marie domus Theutonicorum Iherosolimitani salutem et apostolicam benedictionem. Cum preter pauperem victum vestrum omnia bona vestra hospitalitati et aliis piis operibus officiosissime sint exposita, satis inhumane aliis auferri videtur egenis, quidquid1 a vobis violencia vel ingenio extorquetur, nec, quia dominus manuum vestrarum operibus benedicens via- ticum peregrinationis vestre, quanto magis illud fraterna caritate in usus pau- perum distribuitis, tanto magis celesti alimonia multiplicat, vos1 estis deterioris conditionis habendi, sed potius melioris, cum nonnisi vasis paratis3 celestis gracie oleum infundatur, quod pauperis deficientibus vasis stetit. Licet igitur largiente domino domus vestre plus solito temporalium floreant ubertate, quia tamen exinde uberius pauperibus subvenitur, nos volentes eo vos de speciali gracia favorabilius confovere, quo exinde illi propensius complacere nos cre- dimus, qui, quod uni ex minimis suis fit, sibi reputat esse factum, devocioni vestre auctoritate presentium indulgemus, ne apostolice sedis legati vel nuncii, cardinalibus ecclesie Romane duntaxat exceptis, procurationes pecuniarias a vobis et domibus vestris exigere vel extorquere presumant, sed, cum ad do- mos vestras accesserint, cibis regularibus sint contenti. Nulli ergo omnino
hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere etc. Si quis autem etc. Datum Anagnie v idus iulii pontificatus nostri anno secundo.
Ex transsumto de 1201 sc. 1301 (nV cc primo!!) sub sigillis Philippi abbatis Scotorum et fratris Friderici gardiani fratrum minorum Wumam (i. e. Wiennae) commorantium, facto, quod Venetiis asservabatur, in A. 16 p. 23. — In designatione Mitowiensis archivi ap. Schirren p. 130 n. 101 Alcxandri IV duplex ibi existens concessio citatur, ut, ubicunque ordini Theutonico pla- cuerit, mercaturam facere ci liceat. Quod privilegium secundum Dudik Dcs hohen Deutschen Ritterordens Milnzsammlung p. 85, transsumtum per Albertum Brunswicensem ducem, provin- cialem balivae ad Athesin (c. 1338), cst in archivo ordinis Theutonici Vindobonae: (1256 aug. 13) Viterbii id. aug. p. a. 3 praeceptori et fratribus hospitalis s. Mariae Theutonicorum in Livonia. (Cum preter) concedit, quum absquc mercimoniis laudabiliter iuxta votum negocium fidei non pos- sent, in omnibus locis et terris, ubi viderint expedire, merces corum vendere et emere per ido- neas ordinis personas. 1. quidquam A. 16. 2. alimonie multiplicati non A. 16. 3. parattis A. 16.
Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 534, in: Monasterium.net, URL </mom/OrdinisTheutonici/540dd45b-b915-46ac-86db-164289c0fc0d/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success