useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 567
Signature: 567

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1257
567. 1257 augusti 9 Viterbii. Alexander IV concedit ordini Theutonico, quod ad litteras apostolicas aut legatorum nec Popponi quondam magistro nec cuiquam alii de dignitate providere sit coactus.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 567, S. 405
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 567, S. 405

    Graphics: 
    x

    Alexander episcopus servus servorum dei dilectis filiis magistro et fratribus hospitalis sancte Marie Theutonicorum Ierosolimitani salutem et apostolicam benedictionem. Sincerissime devotionis obsequium, quod deo redemptori nostro domino Ihesu Christo ferventer impenditis, ut apud ipsius clementiam vobis celestis patrie gloriam acquiratis, benignitatem sedis apostolice promptam et facilem reddit ad omnia, que cordibus vestris affectionis sancte proferant incrementa. Cum itaque, fili . . magister, ad generale tui ordinis regimen secundum instituta rpsius de novo, prout accepimus, sis assumptus1, nos dignis laudibus id in domino commendantes universitati vestre firmam de vobis volumus adesse fiduciam, quod vos in Christo paterna caritate complectamur, et gratioso favore prosequi assidue delectamur. In cuius rei signum vobis de speciali gracia indulgemus, quod fratri Popponi quondam magistro vestro seu cuicumque preceptori vel fratri ordinis vestri de prelatura seu dignitate aut •

    officio vel baliva seu domo aut de quibuscumque bonis eiusdem ordinis per litteras sedis apostolice seu legatorum eius impetratas vel de cetero impetrandas inviti non teneamini providere. Irritum etiam et inane decernimus, si quid contra tenorem ipsius indulgentie fuerit attemptatum. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostre concessionis paginam infringere vel ei ausu temeario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omni- potentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum. Datum Viterbii v idus augusti pontificatus nostri anno iii.

    Sine dato: II, 117v. n. 73. — Cum dato: A. 16 p. 45 „Baruli"; p. 11 „Venetiis" in trans- sumto 1346 Venetiis facto.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.