useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Tabulae Ordinis Theutonici, Stehlke, 1869 (Google data) 533
Signature: 533

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1256
534. 7256* aprilis S Laterani. Alexander IV concedit ordini Theutonico, ut praelatis de eius eciiesiis tantum vetera iura petere liceat.
Source Regest: Ordinis Theutonici, Nr. 533, S. 390
 

ed.
Current repository
Ordinis Theutonici, Nr. 533, S. 390

    Graphics: 
    x

    Alexander etc. magistro et fratribus etc. Ante oculos mentis nostre1 habemus cotidie necessitatem maximam terre sancte. Non enim possumus nec debemus casus ipsius miserabiles oblivisci et ideo ad devotionis vestre fervorem, cum pro subventione terre predicte nec personis vestris parcatis nec

    rebus, sicut est hoc tempore oportunum, debitum respectum habentes dignis vos laudibus exinde commendamus. Quia vero, sicut eiusdem terre negocium maius subsidium exigit et vos" ei habundantius subvenire3, sic ampliorem promeremini dilectionis4 graciam et favorem, cum ita viscera pietatis et com- passionis expandatis ad dictum negocium, ut a nobis et aliis vos oporteat ad tante caritatis opus liberaliter adiuvari, iura vestra5, quantum nobis gracia divina concedit, integra et inconcussa servare proponimus et vobis benignitatis nostre habundantiam in benedictionibus dulcedinis exhibere. Quapropter, dilecti in domino filii, quieti et tranquillitati vestre providere volentes auctoritate vobis presentium vestris inclinati supplicationibus indulgemus, ut archiepiscopi et episcopi et alii ecclesiarum prelati in vestris, quas habetis et tenetis, ecclesiis salva procuratione, si qua debetur eisdem, eo tantummodo sint iure contenti, quod ipsi et predecessores eorum a vobis et predecessoribus vestris noscuntur hactenus habuisse. Quodsi amplius ex dictis ecclesiis petere vel extorquere contenderint, vobis id liceat auctoritate sedis apostolice denegare super hec coram nobis exhibere paratis iusticie complementum. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. Datum Laterani vi idus aprilis pontificatus nostri anno secundo.

    Sine dato: II, 118 n. 74. — Cnm dato: A. 16 p. 24 ex instrumento Venetiis asservato d. d. Padua 1349 mense ianuario facto et a tribns notariis subscripto. 1. pro mentis nostre:

    nostros A. 16. 2. exigit vos A. 16. 3. subvenitis A. 16. 4. dilectionem II. 5. vita nostra II.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.