Codex Diplomaticus Poloniae - Regum Poloniae, Magnorum Ducum Litvaniae - Bullae Pontificum, Nr. LXV. , S. 531
(•) Tria esse in publico urbis Posnaniae tabulario hujus tabulae apographa, doctiss. Stron- czynski asserit, quorum unum ex archelypo initio seculi XVlmi private ratione et opera, duo altera autem e confírmatione Vladislai Jagellonis Regis auctoritate publica descripta sunt Horum alterum anni 1300 est membranaceum exemplar, sigillo parvo urbis Posnaniensis taeniola pergamena appenso munitum; alterum anni 1445, cujus tarnen sigillum abruptum est. Dolen- dum sane est, doctissimum Stronczyñscium neque apographum, quo ad describendum nostrum exemplar usus est, indicasse, ñeque variantes lectiones alterorum adjecisse. — Conf. quae de eadem villa Górczyn retulit doctissimus Joseph us tukaszewicz, in opere suo, quod „Obraz miasla Poznania etc." inscribitur T. I. p. 227 seqq.
— 115 —
Henrici dicti de Tonch civis Poznanie(2), que nobis et nostris progenitoribus fideliter exhibuit et ostendit, de nostra non ficta volúntate et salubri habito nostrorum Baronum consilio, sibi suisque successoribus legillimis, nostram dedimus hereditalem que Gorczyno(3) wlgariter nuncupatur Theotunico jure Iocandam; ipsum et suos successores legittimos super jam dicta hereditate Scoltelum heredilarium slaluentes, juxta jus Poznaniense. Racione autem sue locacionis ipse et sua posteritas jure hereditario libere possideant sextum mansum cum omnibus perlinenciis, sicut nos nostras possidemus. Judicare eciam habeanl omnes causas inter Teuthonicos et Polonos, excepto suspen dió, sentencia capilali а�? homicidio, que cause coram Advócalo Poznaniensi provinciali debeant diiíiniri. Nichilominus earumdem causarum et aliarum omnium ubicunque locorum in ipsa villa vel alibi determinate fuerint, dictus Henricus et sua posteritas tercium denarium percipere teneantur, ut est: suspensio, homicidium et sentencia capilalis. Molendina quecunque sibi (?ibi) fieri poterint, ipse et sua posteritas perpetuo possideat libere et quiete cura una libera taberna. De orlis autem quidquid fieri potest in agris ipsis perti- nentibus, cum omnibus utililatibus libere possideant et quiete. Quidquid vero de piscinis fieri potest in dislrictu ejusdem hereditatis, ipsi et sui posteri libere valeant possidere. Dictus autem Henricus et sua posteritas bonis a nobis in eadem hereditate racione sue locacionis receptis, nobis et nostris succes soribus nullo penilus sint obligati servicio, nisi cum nécessitas fuerit defenderé terram nostram, nec cuiquam solucioni vel comuni peticioni, que a mansis liberis exiguntur, subjacere in perpetuum ullomodo teneantur. Polonus ibidem existens incola, sicut alter Theotonicus subjacere juri Teotonico teneatur, ita, ut nullus nostrorum Castellanorum seu aliorum superiorum(4) cujuscun- que condicionis fuerint, aliquem respectum habeant ad eandem. Incole autem ejusdem hereditatis, super cultis et incultis agris octo annorum habeant libertatem; cessante autem libértate, de quolibet manso parvo pro censu et -decima fertonem argenti usualis, et mensuras siliginis sex, sexque avene in mensurara Poznaniensem solvere teneanlur, de omnibus agris qui arari
(2) Qui et ubi sit locus Tonch dictus, a quo cognomen suum Henricus ille sumsit, nescio. Suspecta autem mihi est vox domini plebejo contra usum et consuetudinem aevi illius tributa.
(3) Górczyn villa parochiae Posnaniensis, vix dimidio milliario ab urbe hac distat. (*) „Supariorum" forsan in archetypo legebatur.
15"
possunt. De paludibus vero et pratis nunc ibi existentibus et provenientibus in futurum, prefatus Scultetus noster et sua posteritas perpetuo omnes utili- tates percipient libere et quiete; lepores autem, pardices et phazones ibidem venari teneantur. Pro ecclesia vero duos mansos liberos assignamus; et incole ejusdem hereditatis infra libertatem non solvant theloneum in terra nostra, et post libertatem, dimidietalem thelonei solvere teneantur. Scultetus autem noster jam dictus et sui posteri, infra libertatem et post libertatem, in perpetuum nullatenus solvere teneantur per Universum nostri dominii distric- tum. Expedicionem vero ejusdem hereditatis incole extra terram nostram non faciant, sed ad defensionem terre nostre servituti (?) (5) teneantur. Censum non alibi sed in Poznania deducere teneantur. Út autem nostra racionabilis donacio, et supradictorum omnium stabilis ordinacio perpétue inviolabilis perseveret, presentem paginam nostri sigilli munimine duximus confirmandam. Hij sunt testes: Cornes Beniamyn Palatinus Poznaniensis, Comes Nicolaus Judex Poznaniensis (°), Comes Boguslaus Castellanus de Usee (7) -et Subcamerarius Poznaniensis, Comes Grabia Subthesaurarius tocius Polonie, Janko Wlodarius Poznaniensis (8). Acta sunt hec anno domini Millesimo ducentésimo octuagesimo quarto, Indictione XII., et data in festo sancti Martini Episcopi et confessons, per manus Tylonis Notarii curie nostre.
(s) „Servituri" forsan legendum est
(e) Nicolaus hic in privilegiis Premislai IIdi non solum anni 1278, sed etiam anni 1284u in Archivo Theologico Jabczyñscii libello III1'0 anni Iml (1836) typis descriptis „Judex curiae" appellatur; Privilegium autem ejusdem Ducis, anni 1280 in opere supradicto doctissimi <Luka- szevicii T. I. p. 297 descriptum, rursus Judicis Posnaniensis, quemadmodum nostra haec anni 1284" tabula eidem Nicolao titulum tribuit
(') Ujicie oppidum parochiale, olim Castrum ad fluvium Noteciam in Magno Ducatu Posnaniensi situm, et quidem in territorio Bidgostiensi, in regione Ghodzieszynensi.
(s) Qui Vlodariut Posnaniensis hie esse dicitur, Janeo, is in privilegio Premislai ejusdem apud tukaszevicium I. c. T. 1. 297) anni 1280, Procurator Posnaniensis nominator. Conf. annotationem quartam ad Privilegium anni 1292 inferáis Nr0 LXXIX. cxhibitum.
LXVL
¥ ladislaviae, anno 1286 die £3 m. Junii.
Ziemomyslins Dux Cnjaviae, villis ad coenobium Byszeviense Cisterciensis ordinis pertinentibus, Privilegium juris Teutonici, praecipue autem ipsi Byszeviae jus municipale, quo Novoforensis iu Silesia civitas utebatur, confert, omniaque haec bona, tum ab oneribus publicis pluribus immunia esse, turn nonnullis beneflciis libertatibusque
gaudere jubet (').
In nomine domini, amen. Quoniam acta mortalium oblivione vel morte intercepta, sicut experientia docuit, soient adnullari, si testimonio vivacis littere et voce testium non fuerint diligentius roborata; hinc est, quod nos Semomislius dei gracia Dux Gujavie, affectum Serenissimi Principie pie memorie domini Kazimiri patris nostri, eadem gracia Dueis Lancicie et Cujavie, quem ad fundandum et promovendum servitium dei in fundo de Bissovia(2) locum Cisterciensis ordinis habuisse dinoscitur, intuentes; ad noticiam tarn presentium quam futurorum volumus devenire: quod in remis- sionem peccatorum animarum ejusdem patris nostri, conjugis nostre, ac liberorum noslrorum, cultum dei in loco predicto ampliari volentes, conferi- mus domino Abbati G. (erardo)(3) et ejusdem loci fratribus plenam et perfectam libertalem locandi jure Theutonico, quod Noviforense dicitur, Bissoviam ipsum fundum cum foro, set et (? scilicet ?) annuali foro, a die nativitatis beate Marie virginis, usque per octavam, intrantibus et exeuntibus ab omni solucione thelonei libérrimo, et in ipsa civitate maccella (sic) et tabernas aliaque necessaria, secundum quod fruclui suo viderint expediré. Locandi eciam omnia predia sua, quorum nomina sunt: Trischino, Wanso-
(1 ) Ex archetypo membranáceo, quod in archivo provincial! Posnaniae inter tabulas sub- latorum coenobiorum servatur, descripsit doctiss. Stronczyñski, sigillumque abruptum esse tradidít
(2) Co^if. tabulam Casimiri Ducis Cujaviae anni 1253 superius № XLIIdo praemissam, measque ad eandem annotationes.
(3) Gerardum Abbaten) Byszeviensem tune temporis fuisse, aiiae tabulae huic aequales nos docent
— 118 —
vom, SadlnOj, Gorevo cum Janissovo(4) sorte attinente, jure prefato secun dum modum et formam sibi congruentem. Omnem igilur ordinalionem dicti Abbatis cum Judice predicte civitatis et Soltelis predictarum villarum et eorum successoribus in universis el singulis ratam habentes, perpetuo con- firmamus. Exiinimus ergo et liberos facimus incolas dicte civitatis et villarum predictarum ab omnibus polonicalibus servitiis^jostris etofficialiumnostrorum, a prevodj a povoz, vivoz, vimelh, nastava, veznica, a naraz, a mostne, poradl- ne, povolove, podvorove, a stroza, a socol, a castorum captoribus, ab omni bus solucionibus, exactionibus, tributis et angariis, quocunque nomine vocentur, sive secundum antiques debeantur consuetudines, sive secundum novas emerserint quesliones. Eximimus nichilominus eosdem ab omni jurisdictione Palalinorum, Caslellanorum, officialium et Kamerariorum qua- rumcunque dignitatum, ila, ut nec ab ipsis citari, nec coram ipsis comparere debeant, nec responderé. Si autem ad nostram presenciam per litteram et sigillum nostrum citati fuerint, comparebunt suo tantum jure judicandi. Ad expediciones non ibunt, nisi quando Cujavia ab alieno exercitu invadetur, et hoc quidem prius fàcere non lenebuntur, nisi ab initio locacionis viginti annorum explicita libértate. Nullum Castrum ñeque novum ñeque vêtus edificabunt, nisi solam Bidgostiam, et hoc solum lune, quando ipsum Castrum totam terram Cujavie edificare oportebit. Ad pontem vero ipsius castri, quando ipsum reparari conligerit, non laborabunt, nec vectigal prestare tenebuntur. Caput, sepluaginta, quinquaginta non solvent. Et quoniam predictas hereditates Bissoviam videlicet et villas prenotatas, prefati Abbas et conventus de Bissovia ex pia donacione pie memorie patris noslri et libertatum confirmacione liberas, ab antiquo legitime semper et pacifiée possederunt (sic), nos eorum amplio'ri paci intendentes et quieti, ut sollicitius deum pro nobis interpellentur, ipsas sepedictas hereditates in nostro dominio sitas, cum totis districtibus et gadibus suis jure premisso locandas, liberas perpetuo facimus et quietas, cum omnibus pertinenciis et utililatibus suis, videlicet terris cultis et incultis, stagnis, rivis, pratis et pascuis, silvis et paludibus, rubetis etnemoribus, mellificiis et piscalionibus, castoribus et
(4) Vide ad tab. Nro XXXVU1. praemissam annot 38m, nec non ad tab. Nri XLII. annota- tionem secundam.
— 119 —
venacionibus, molendinis maccellis et tabernis, in omnibus et singulis, secun dum fruclum, quem excogitare possunt domui sue meliorem. Ad majorem etiam affectum nostrum circa ipsos comprobandum, ipsis large ac benivole perpetuo donantes, volumus, ut in omni causa judiciaria capitis, manus, mutilacionis membrorum, quacunque sanguinis effusione, vel quacunque causa emergente majore seu minore, in furto seu quacunque causa, nec quidem citari ratione opol possint, sicut prius, nec comparere nec responderé, com- pelli debeant aliqualenus. Sed nec in omni causa, in advenam et incolam, nullus prêter Abbatem vel ejus Vicarium in dicta Bissovia et villis predictis tali jure locatis, quam ab antiquo ea libértate gaudebant, nullus plane habeat seu exercere audeat judicandi potestatem. Omnem quoque fructum judicio- rum cujuscunque cause in quamlibet personam Abbas vel ejus Vicarius tollet, ad usum claustri convertendo. Damus autem insuper in predicte civitatis locatione omnem modum et formam judicium exercendi, sicut est pugna clipei et gladii et ferri, in omnibus sicut jus Noviforense exigit et requirit. Volumus nichilominus, ut incole sepedicte civitatis et villarum predictarum, quocumque per terram noslram emendo, vendendo, ire vel redire necesse habuerint, ab omni solutione thelonei et pedagii, qui ad predictam locationem veniunt, liberi sint perpetuo et exempli, hoc addens, quod nulla facta vel facienda locacio predicte ci vi ta ti et villis prefatis in quibuscunque utilitatibus suis, prejudicium faceré debeant aut gravamen. Actum el datum in Vladizlavia(5),
(5) Junivladislaviam Polonis Inowroclaw dictam bic intelligi, non solum ex propinquitate loci induco, sed etiam e plurimis baud dubiis indiciis, quibus constat, Junivladislaviensem solummodo Cujaviae provinciam in ditione, Ziemomyslii fuisse. СГ. Roepelli Gesch. T. I. 491 auctoresque ibidem laúdalos.
Haec tanta illorum temporum historiae penuria in causa est, cur non a recentioribus solum, sed et ab antiquis reruin scriptoribus et nomina et res gestae Ziemomysli et Ziemoviti (tum ejus fratris ex alia matre, qui Dux Dobrzynensis fuit, tum illius, quem Masoviensio-Plocen- sem Ducem fuisse constat) plerumque confundantur. Et Dlugossius quidem, aut (si mavis) operis ejus descriptor, contractione nominum illis temporibus usitata (videlicet Zemo aut Zern) deceptus, Ziemomyslo Cujaviensi et hoc et Ziemoviti noinen tribuit; ideoque Ziemovito uxorem Salomeam filiosque Lesconem, Premislaum et Casimirum adscribit (VII. 785), quos cunctos Ziemomysli fuisse constat. Qui quidem error eo major est, quod Ziemomyslum a. 1287 nulla prole relicta decessisse tradit; quum tamen>notum sit tum ex ipso Dlugossio (vid. VIII. 885 IX. 906, 915), tum ex aliis annaíibus tabulisque (vid. vita S. Hedvig. ap. Stenzel Scriptt. rer. Silesiac. II. 113. Chronic, prince, polon. I. 154. Archid. Gnesn. ap. Sommersb. IL 111. Voigt Gesch. Preuss. IV. 188 et 286) illius fuisse Glios, quos supra indicavimus. Ziemovitus autem ex Anastasia, quae
- 120 —
anno domini M° CC° LXXX0 VIo in vigilia beati Johannis Baptiste. Presen- tibus hiis: Comité Jarozlao Palatino Cuyaviense, Comité Woicech Castellano Wladizlaviense, Comité Dominico Castellano Bidgostiense, Comité Mirozlao Kobeliza Judice curie nostre, Comité Bartossio Subjudice nostro, Comité Trsebomislio Subcaraerario nostro, el aliis quam pluribus fide dignis.
auctore Archidiácono Gnesnensi (ap. Sommersb. II. 79) a. 1335 mortua est, filios habuit Vladi- slaum et Boleslaum (Vid. Nakielscii Miechoviam in privil. a. 1313 p. 247 et Naruszewicii T. V. 18), quorum posterior a. 1323 jam e vivis excessisse videtur (v. Dlug. IX. 981), iiliamque, nisi fallimur, Salomeam, quae a. 1301 mortua esse trad i tur (vid. Dzierzwa p. 43). In simili nominum errore versantur quoque Lucas David Annalium Borussicarum script or [Preuss. Chronik V. 155) et Nakielscius noster (Miechov. p. 248); quorum ille filios Ziemomysli Ziemovito tribuit, is vero virilem Ziemovili Dobrzynscii prolem Ziemovito Masoviensi; neque minus doctiss. Stronczyñski, qui in privilegio a. 1278 N. 16 (vid. ejus opus: Wzoryvism" etc.) contractum Ziemomysli nomen in Ziemoviti mutavit. Quod vero Dlugossius narrât (Vlll. 848), bunc principem nobilitati Cuja- viensi ob favorem in Germanos et maxime équités ordinis Teutonia' invisum, per annos duodecim exulare coactum fuisse, id, quamvis, et Naruszevicio (V. 434) et Roepello (I. 543) valde dubium videatur, verisimile Get, si, quae ex tabula Stronczyiísciana paulo superius allata cognoscimus, cum iis contulerimus, quae a Bascone (77 ap..Sommersb.), Dlugossio (Vil. 786, 791) et Dogiello (privil. an. 1271 N. XXXVI. T. IV. p. 30) non obscure indicantur. Siquidem inde patebit, Zie- momyslum statim post mortem patris, aut etiam prius, cum Boleslao Galissiensi Duce bellum gerentcm per seditionem nobilium possessionibus suis exutum fuisse; neque ei ad eas recupe- randas profuisse videtur, quod a. 1269 Boleslao sit rcconciliatus. Quanquam enim ex privilegio, quod est apud Lucam Davidem (III. 36 append.) conjici possit, eum a. 1276 per breve admodum tëmpus sceptro potitum esse, verisimilior lamen fit conjectura ex privilegio anni 1271 Dogieliano, eum prorsus a principatu exclusum mansisse, quum Boleslaus Galissiensis Magistratibus Cuja- viensis Ducatus pro suo arbitratu imperaret, neque minus ex Naruszevicii testimonio (V. 423), quo ostenditur, fratrem ejus majorem natu, Lesconem videlicet Nigrum, a. 1275 Ducis Cuja- viensis et Junivladislaviensis titulo usum esse. Tandem Premislaus II. Dux Majoris Poloniac arbiter causae factus Ziemomyslum Lesconi reconciliavit, eique restitutionem amissi Ducatus pollicitus est ea conditione, ut repudiatis, quos suo favore complcxus erat, Germanis, Cujaviensem nobilitatem ad honores et consilia adhiberet Cndecim igitur annos (ab initio 1268 ad finem 1278) adversa fortuna premebatur Ziemomyslus. Quodsi vero patre nondum mortuo principatum Gujaviae nactus ante a. 1268 exsulare est coactus, neque statim post reconciliationem opera Premislai factam possessionem amissam recuperavit, augendus etiam erit annorum infortunii ejus numerus.
- 121 —
Codex Diplomaticus Poloniae, ed. Rzyszczewski, Muczkowski, Bartoszewicz, 1847 (Google data) LXV. , in: Monasterium.net, URL </mom/RegPolBullaePontificum/70d08c1b-e5b3-4ce1-8ea0-ad34f154a5ac/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success