Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. UIXL.IV. , S. 382
Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. UIXL.IV. , S. 382
Rex dilecto sibi Willelmo de la Gotere de sancto Botulpho. Cum Her mannus Clippyng', mercator de hansa Alemannie, nuper in villa nostra de Gip- pewyco per quandam transgressionem, quam ipsum nobis apud Aberden' in Scocia fecisse dicebatur, per balliuos nostros predicte ville de Gippewyco arrestatus et Gilberto Roberde et Thome Stace, burgensibus eiusdem ville, ad ducendum vsque Lincoln' ad parliamentum nostrum liberatus misset, iidemque Gilbertus et Thomas triginta et sex libras sterlingorum de denariis prefati Hermanni secum inuentas in transeundo per villam de Sancto Botulpho versus Lincoln' tibi sub sigillis eorum
1) S. den Scliluss der Urkunde. Die Ucberschrift derselben war, wie bei No. 1045, Mai 18., was iu der gleichen Signatur stimmen würde.
libérassent in deposito custodiendas, nosque postmodum pro eo, quod datum fuit nobis intelligi, quod predictus Hermannus a custodia predictorum Gilberti et Thome fraudulenter euasit, prefatis balliuis de Gippewyco precepimus, quod omnia bona et mercimonia predicti Hermanni infra balliuam suam inuenta sine dilatione arre stan et sub arresto custodiri facerent, doñee aliud a nobis inde haberent in man- datis. et tibi similiter mandauerimus, quod denarius predictos sic penes te depósi tos prefatis Gilberto et Thome liberares custodiendos, cumque prefatus Hermannus, ad curiam nostram iam1 personaliter accedens, nobis instanter supplicauerit, vt sibi super iniusta detentione pecunie predicte 'et aliorum denariorum suorum sibi per quosdam homines de Gippewyco detentorum1 et aliis 2iniuriis sibi illatis2 celerem iusticiam fieri faceremus, et nobis inuenerit manucaptores, videlicet Thomam de Maydenstau de comitatu Kancie, Ricardum de Gretford' de Kyngeston' super Hull' de comitatu Ebor', et Johannem le Lung' de ciuitate London', Johannem Broud' et Johannem de Langele de eadem ciuitate, qui manuceperunt, videlicet quilibet eorum corpus pro corpore, habere prefatum Hermannum coram nobis ad mandatum nostrum ad respondendum nobis3 de transgressioue predicta, cum versus eum inde loqui voluerimus, 4necnon de denariis predictis, sic penes te existentibus, si eos nobis tanquam forisfactos4 imposterum contigerit abiudicari5: nos, nolentes prefatum Her mannum aut alios mercatores alienígenas de amicitia nostra existentes, cum bonis et tnercandisis suis infra regnum nostrum ad mercaturas ibidem exercendas venientes, tauter per arrestacionem corporum aut bonorum et mercimoniorum suorum contra iusticiam pregrauari, tibi6 precipimus, quod eidem 7 Henna uno triginta et sex libras predictas ea occasione per prefatos Gilbertum et Thomam in custodia tua depositas integre7 absque distractione aliqua sine dilacione deliberan facias8 per manucaptio- nem predictam ad commodum suum inde faciendum. 9Et hoc nullatenus omitías9. Teste rege, apud Westmonasterium, XIII10 die Mari.
Rot. Claus. 9. Edw. II. 7, im Tower.
1) Fehlt in Ko. 1045. 2) No. 1045 fährt fort: iniuriis et dampnis ci tarn in villa nostra predicta
quam alibi in regno noslro ¡1 latís. 3) fehlt. 4) neenon de omnibus bonis et catallis
suis in villa nostra predicta et alibi in regno noslro de mandatis nosiris arreslalis, si ca ad nos tanquam nobis forisfaeta. 5) adiudicari. 6) vobis. ~¡) Hcrmanno tolam peciiniam
et omnia alia bona et calalla sua in villa nostra predicta, in qiiorumcumquc nianus fucrit (!), ea occasione arréstala et detenta integre. 8) facialis. 9) fehlt. 10) XVIII.
Eduard IL, Konig von England, befiehlt den Bailifs t>on Ipswich, alle dem Kauf mann Hermann Clipping von der deutschen Hanse daselbst mit Beschlag belegten Gelder demselben nunmehr wieder herauszugeben. 1516. Mai 18.
Ilex balliuis suis de Gippewyco salutem. Cum Hermannus Clyppyng', mercator de hansa Alemannie, nuper piscem et alia mercirnonia ad villam nostram predictam de Gyppewyco duci fecisset ad negociandum et commodum suuin facien dum de eisdem et ea diuersis hominibus eiusdem ville pro certis pecuniarum sum- mis sibi soluendis vendidisset, nosque postmodum, non satisfacto eidem Herinanno de pecunia supradicta, pro eo quod datum fuit nobis intelligi, quod ipse nuper in villa nostra de Gippewyco predicta pro quadam magna transgressione. quam ipsum nobis apud Aberden' in Scocia fecisse dicebatur, per vos arestatus et Gilberto Roberd' et Thome Stace ad ducendum vsque Lincoln' ad parliamentum nostrum liberatus fuisset, extra custodiam eorundem Roberti et Thome fraudulenter euasit, vobis precepimus, quod omnia bona et mercirnonia predicti Hermanni infra balliuam vestram inuenta sine dilacione arestari et super arresto custodiri faceretis, donee a nobis inde haberetis aliud in mandatis, ac iam prefatus Hermannus i'Ins Fol gende, bis auf die wenigen angeführten Abweichungen, gleichlautend mit Л'о. 1044).
Rot. Claus. 9. Edw. II. 7. im Tou-er.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) UIXL.IV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckI/bbd93e15-7888-412d-9c01-446a7bfa7267/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success