Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. reí, VI. , S. 400
Urkundenbuch der Stadt Lübeck, Nr. reí, VI. , S. 400
m
R.ex dilectis sibi Johanni Rotenheryng' de Kyngeston' super Hull' et Ricardo de la Pole de Kingeston' super Hull', Willelmo de Barton' de Kyngeston' super Hull' et Nicholao de Catton'de Ebor'salutem. Licet—curauerunt (wie Ko. /062.), preceperimus balliuis nostris de Rauenesrodd', quod omnia bona et mercimonia hominum et mercatorum predictarum villarum de Grippeswold', Strallessound', Lubyk', que infra libertateni ville predicte inueniri contingeret, exceptis mercato- ribus, qui sunt de hansa Teutonicorum London' comrnorantium, vsque ad summam ducentarum librarum sterlingorum arestari facerent et saluo custodiri, quousque eidem mercatori nostro de dictis ducentis libris in partem satisfactionis bonorum et mercimoniorum predictorum esset satisfactum, vel aliud a nobis inde haberent in mandatis, cuius quidem pretextu mandali dicti balliui quandam nauem Hermanni de Haimne de Lubyk' cum attilio eiusdem ad valenciam decern librarum, et durum piscem, buksei et coria Simonis de Minstre mercatoris de Lubyk ad valenciam viginti librarum, et durum piscem Bemardi Flurkyn mercatoris de Lubyk ad valen ciam quadraginta librarum, et durum piscem et coria Ludolphi Canfeld' mercatoris de Lubyk' ad valenciam viginti et septem librarum, et durum piscem, buksei et corea Crispiani de Celle mercatoris de Lubyk' ad valenciam sexaginta librarum, et oleum Albredi de Celle mercatoris de Lubyk' ad valenciam sexaginta solidorum, et corea Euerardi Pape mercatoris de Lubyk' ad valenciam sexaginta et decern soli dorum arestarunl, sicut per retornum dictorum balliuorum nobis plenius constat, que quidem bona et mercimonia per eosdem balliuos sie arestata per manucapeionem, quam predicti Hermannus, Simon, Bernardus, Ludolphus, Cristianus, Albredus et Euerardus eisdem balliuis ad mandatum nostrum per vos inuenerunt de respondendo prefato Ade de centum sexaginta et tribus libris et decern solidis, ad que bona et mercimonia predieta sie arestata estimantur, videlicet quilibet vestrum pro summa contingente, si contingeret ipsos mercatores inde onerari, in manibus vestris remanent, vt dicitur, custodienda iuxta formam manucapeionis supradicte. Quia tarnen iidem Hermannus, Simon, Bernardus, Ludolfus, Cristianus, Albredus et Euerardus, in can cellería nostra constituti, inuenerunt coram nobis in eadem cancellaria Gilbertum de Mordon', Johannem le Long, Ricardum Cube, Johannein Brond et Philippum
Lucas de ciuitate nostra London', qui maniiceperunt pro eisdem Hermanne, Simone, Bernardo, Liidolfo, Cristiano, Albredo et Euerardo responderé prefato Ade de pre dicts centum sexaginta et tribus libris et decern solidis, videlicet quilibet eorum pro porcione ipsum inde contingente, si contingat per curiam nostram consideran, quod pecunia illa eidem Ade debeat liberari: vobis mandamus, quod bona et mer- cimonia predicta per predictos balliuos sic arestata et per dictam manucapcionem vobis tradita[m] prefatis mercatoribus vel eorum in hac parte attornatis integre et absque districtione aliqua liberetis. Volumus enim vos de manucapcione illa erga nos et prefatum Adam ex nunc exoneran. Teste rege, apud Westmonasterium, XXII die Februarii.
Rot. Claus, /ó. №. //. 8, im Tower.
Urkundenbuch der Stadt Lübeck (Google data) reí, VI. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckI/daa20e51-925f-4b9d-a198-e467732cd9ad/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success