useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1197
Signature: 1197
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1197, o. O.
Vertrag zwischen Wolfker, Bischof von Passau, und Wernher von Griesbach, wegen einiger Hörigen zu Aschach.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 459
 
x
In Nomine Sancte et Indiuidue trinitatis Wolfkerus Dei gratia Patauiensis ecclesie episcopus Omnibus Christi fidelibus perpetuam in domino salutem. Notificamus omnibus catholicis scriptis presentibus, quod controversia quedam, que fuit inter nos et nobilem uirum wernherum de Griezpach de quibusdam hominibus in Aschahe constitutis Tiemone uidelicet et fratre suo Altmanno et sorore amborum Heilica et filio matertere eorum walchuno, quos de manu nostra wernherus idem in feodo se habuisse fatebatur, taliter sedata est: Prefati siquidem homines precibus suis et seruiciis apud prenominatum wernherum hoc obtinuerunt, ut iuri, quod in eos habuisse fatebatur, in presentia nostra abrenuntiaret. Quo facto nos ad peticionem eorum inclinati ipsis et omnibus eorum legitimis heredibus ius ministerialium dedimus. Unde ne qua in posterum de iure eorum oriri possit calumpnia, scripta presentia cum sigilli nostri impressione in testimonium eis concessimus. Huius rei testes sunt Meingotus prepositus, Dietmarus prepositus, wernherus de Griezpach, Adelrammus de Chambe, Richkerus de wesen, Manegoldus de Aheim, Albertus puer de Patauia, Heinricus iudex, Luithardus, Dietricus sartor, Tiemo de Puchenperge, vlricus Prenzinger, wernherus de winigisperge, Heinricus de Sancto vodalrico, Fridericus de Raennahe, Meinhalmus de wazmanstorf. Acta sunt hec anno ab incarnatione domini M. C. XCVII., in quo facta est peregrinatio Jerosolimam.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 459
Editions
  • Mon. boic. XXVIII. II. 129 ex libr. cop. Patav.


LanguageLatein
Places
  • o. O.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.