Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[6. Juni 1414]
[1] In vigilia Corporis Christi hora 6a post cenam fuit congregatio omnium doctorum propter causam subscriptam. Eodem die fuit congregatio universitatis, in qua tractabatur de locatione nobilium et prelatorum atque processione in crastino fienda ordinanda.
[2] Decrevit autem tunc facultas medicine inter cetera, quod quia ante hoc in pluribus congregationibus universitatis mota fuit iniuria facta facultati, ut scilicet licentiati aliarum facultatum doctores medicine in stationibus et congregationibus antecederent, idcirco, nisi in crastino doctores medicine immediate doctoribus iuris coniungerentur, alias omnes simul de processione essent recessuri. Hec etiam facultatis conclusio protunc publice in universitate rectori fuit relata. Quapropter etc.174
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.100, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.1.100/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success