Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[18. September 1416]
[1] Die 18a mensis Septembris fuit congregatio facultatis pro singulis honorem et utilitatem facultatis respicientibus.
Sebaldus.
Et conclusum fuit ibidem, quod quia magister Iohannes Rokk in medicinis doctor fecisset unam intimationem hic in facultate inconsuetam per ecclesiarum et collegii valuas, ipse deberet puniri. Et penam sibi facultas reservavit et ipse etiam se subiecit correctioni facultatis.
[2] Secundo conclusit, quia ipse declararet et in scolis pronunttiare vellet, quod ipse legeret unum librum sibi deputandum per facultatem, quia ipse novus erat et tenebatur ex statutis ad legendum.
[3] Tertio conclusit de Sebaldo, quod deberet haberi consilium procuratoris, qualiter secum esset amplius agendum, ex quo suam appellationem non esset in concilio prosecutus.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.117, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.117/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success