Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[2. Januar 1405]
[1] Die 2a Ianuarii congregata fuit facultas super subscriptis articulis:
Primus ad inmutandum aliqua statuta facultatis et addendum aliqua, si videbitur esse expediens.
De quo conclusit facultas, quod essent deputandi aliqui de facultate, qui diligenter deberent perlegere statuta facultatis medicine et statuta aliarum facultatum et inmutare, addere et ordinare secundum quod videretur. Et fuerunt deputati magister Nycolaus de Furstenveld, pro tunc decanus facultatis et magister Iohannes
de Valle Eni et magister Iohannes Silber de Sancto Ypolito.
[2] Secundus articulus ad ordinandum de festo facultatis omni anno, si videbitur, per eandem peragendo.
De quo articulo conclusit facultas, quod omni anno deberet peragi festum a facultate, sed ad concipiendum modos tenendos in eadem peractione fuerunt deputati predicti tres doctores, qui deberent cogitare de omnibus honestis, necessariis ac utilibus ad peragendum predictum festum requisitis cum relatione ad facultatem et quod tunc placeret facultati, hoc deberet exsequi.
[3] Tertius articulus, an expediat fieri unum sigillum pro facultate.
De quo conclusit unanimiter facultas, quod deberet fieri unum sigillum et exsecutionem commisit decano. [fol. 4v]41
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.12, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.12/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success