useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.1.124
Signature: 1.1.124
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
5. Januar 1417
Sitzung vom 5. Januar 1417  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435

    x

    [5. Januar 1417]

    [1] Item fuerunt tres congregationes facultatis super isto articulo, an facultas medicine absolute et simpliciter sine relatione compromittere vellet in duas facultates predictas. Et numquam concludi potuit quod sic, sed solum cum relatione etc.

    Postea tamen propter certa motiva, scilicet ad acquirendum favorem aliarum facultatum, si causa umbquam alibi, scilicet ad principem devolveretur etc., facultas medicine compromisit simpliciter et sine relatione in facultates prefatas, quod tamen facultas iuris etiam ad instantiam domini prepositi ad sanctum Stephanum facere recusavit.

    Quare conclusum fuit in una alia congregatione facultatis, quod decanus cum magistro Iohanne Aygel concipere deberent motiva facultatis sub forma et stilo competenti et quod tota facultas principem accederet causam suam proponendo, de qua per plures annos in universitate finem habere nequivit, rogando gratiam suam, ut cum consilio suo finem imponere dignaretur.205

    Cuius conclusionis prefate facultatis facta est executio bis, verum magister Iohannes Rokk, dominus doctor et protunc rector, ab eadem facultatis conclusione appellavit neque cum aliis doctoribus principem accessit, allegando, se esse personam communem, quia rectorem, quasi non deceret etc.

    Item plures fuerunt congregationes facultatis in eadem causa et plures sollicitationes domini cancellarii principis et aliorum officialium, ex causis tamen protunc finis non potuit haberi etc. [fol. 26v]206

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894


    Notes
    205 Verwendung anderer Tinte.
    206 Handwechsel, wahrscheinlich Autgraph von Johannes Aygel. Verwendung anderer Tinte.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.