Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[14. März 1405]
[1] In vigilia Reminiscere congregata fuit facultas medicine super deliberatione subscripti articuli, scilicet ad audiendum supplicationem cuiusdam baccalarii in medicina volentis petere admitti ad examen pro licentia in medicina; et fuit Iohannes artium baccalarius et rector scolarium ad Scotos.
Super quo articulo deliberavit facultas, quod ex certis causis pro tunc non deberet admitti ad examen, sed deberet legere per medium annum in facultate omni die
legibili et se in moribus et aliis statum honestatis concernentibus meliorare et tunc se, si placeret, facultati presentare et quod tunc facultati spontanee videretur esse faciendum cum eo, hoc fieri deberet.42
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.13, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.13/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success