Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[16. Oktober 1418]
[1] Item anno domini ubi supra, tempore decanatus mei, die vero dominico immediate post festum Colmanni et novi rectoris electionem ac in statutorum universitatis
lectione coram trium facultatum doctoribus et in artibus magistris necnon in presentia universitatis totius, quidam iuris canonici licentiatus P[etrus] Dekkinger nomine, medicine sua nisus est themeritate antecedere professores, non obstantibus arbitramento, ymo potius edicto principis ac reverentia eorum excellentiori, quare253 iniuria se reputant gravatos. Ideoque convocatis doctoribus super hoc, domino rectori et mihi causa commissa fuit, quatenus illum dictum licentiatum minutione [!] premissa, ut amodo a dicta temeritate cessaret, quodque dominus rector loco et tempore fecerat, me absente, oportunis. Cui satis arroganter respondit, non curare, et sic amodo in causa non fuit processum propter ipsius et collegarum suorum ad consilium Saltzpurgense recessum.
[2] Item in quadam congregatione nostra dominorum scilicet doctorum fuit conclusum, quod illa libra den. quam tenebatur solvere magister Heinricus [S to l l ] ex parte anathomie relicta traderetur magistro Nicolao de Eberstorf pro quodam convivio dictorum dominorum doctorum celebraturo, quam iamque persolvit, quare dictum magistrum de predicta solutione reddo quietum et absolutum.
[3] Item magister Iohannes de Bila medicine doctor 18 den. newe dictis doctoribus reliquit pro valete, quos per me presentandos ipsis duxit rogatum. [fol. 33r]254
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.152, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.1.152/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success