Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[28. Oktober 1405]
[1] Die 28a mensis Octobris eiusdem anni congregata fuit facultas ad subscriptos articulos expediendos.
Primus fuit ad recipiendum rationem a quibusdam doctoribus de expositis et perceptis sui decanatus.
Qui articulus fuit expeditus per omnes doctores rationem de perceptis et expositis facere debentes, de quibus mentio est facta in actis precedentibus, ita quod quilibet satisfecit presentando percepta et defalcando exposita et supermanserunt 3 lib. den. Wienn., 3 flor. et 80 den., de quibus percepisse pro tunc debuissem45 a magistro Iohanne Sylber de Sancto Ypolito 1 flor., a magistro Nicolao de Furstenveld, doctore medicine, 3 lib. den. 1 flor. et 80 den., et unum flor. de illis, quem fuit obligatus magister Wentzeslaus baccalarius medicine, ordinavit protunc facultas dandum bedello nostro.46 Magister Wentzeslaus solum sol. quinque dedit.
[2] Secundus articulus47 fuit ad inveniendum modum procedendi in facto apothecariorum, et factum, quod denotat iste articulus, consistit in articulis quibusdam subscriptis ab apothecariis observandis secundum eorum iuramenta nostre facultati
et duobus de consilio civitatis iuranda.
Primus quod apothecarii visitentur adminus bis in anno. Secundus quod apothecarii iurent in manus doctorum et civitatis.
Tertius quod apothecarii receptas magnas dispensent presentibus doctoribus. Quartus quod non ponant quid pro quo sine consilio.
Quintus quod non vendant aliquam medicinam venenosam neque solutivam, sine consilio medici.
Sextus quod non practicent.
Septimus quod non vendant medicinas laxativas non scientibus nominare. Octavus quod nullus teneat apothecam nisi per se sciat conficere.
Nonus quod medicine taxentur et quod non vendantur ad ipsorum arbitrium. Decimus quod medicine hic reperte omni anno renoventur.
Undecimus quod transgressores puniantur per consilium civitatis. Duodecimus quod nullus practicet nisi de consensu facultatis.
Et protunc exsecutio finalis istius articuli non fuit facta et hoc quia illi duo cives a civitate deputati ad hoc factum una cum facultate medicine expediendum [fol. 5v] dixerunt,48 tunc civitatis consilii mutationem adesse nec magistrum civium noviter electum, puta Rudolphum Angervelder fore confirmatum, sed ipsius facta confirmatione et consilii electione vellent toto conatu ad huiusmodi factum terminandum in solidum laborare. Quibus civibus duobus a civitate deputatis tunc a facultate recessis, omnes doctores ibidem presentes, puta magister49 Galeatius de Sancta Sophia de Padua, magister50 Iohannes de Valle Eni, Iohannes de Sancto
Ypolito, Nicolaus de Furstenveld, Nicolaus de Hebersdorff,51 Cristannus de Susato magistri in artibus et medicine doctores, et Petrus Gruber artium magister et licentiatus in medicina, unanimiter nullo eorum dissentiente concordaverunt in isto, quod quilibet eorum deberet iurare secundum formam iuramenti subscripti, quod fideliter vellet asstare facultati medicine in factum [!] apothecariorum expediendo, et forma iuramenti, sub qua iuramentum52 cuilibet eorum erat propositum, est hec: Vos iurabitis ad sancta dei ewangelia, quod fideliter asstabitis super illo facto apothecariorum secundum dictamen facultatis et quod quantumcumque53 ad illud factum expediendum eritis vocatus per facultatem ad veniendum ad consilia facultatis, quod, nisi fueritis legittime occupatus, venietis, ita deus vos iuvet et sancta ewangelia.
[3] Tertius articulus fuit ad deliberandum de modo convenienti, quo nostre facultatis doctores per decanum suum vocati congregationi interesse teneantur et de isto articulo conclusive nihil fuit dictum. [fol. 6r]54
[1406]
[1] Anno domini 1406o in decanatu magistri Nicolai de Hebersdorf, magister Theodericus de Danczk supplicavit facultati medicine, ut examinaretur in medicina pro gradu baccalariatus. Qui dum quereretur de libris audiri requisitis, repertus est valde deffectuosus in pluribus secundum statuta audiendis; deinde tamen doctores facultatis intuitu divine pietatis miserti sui, dimiserunt ipsum ad examen, dummodo iuraret prius super libro statutorum facultatis loco sancti evangelii infrascripta:
Primo scilicet, quod si umquam contingeret predictum magistrum Theodericum ad pinguiorem pervenire fortunam, ita quod ad studium medicine se transferre
intenderet, ipse teneretur venire Wiennam et in eodem studio complere deffectus illos et obmissiones librorum audiendorum ut supra tactum est.
Secundo iuravit, quod etiam super hiis deffectibus tunc temporis non vellet a facultate petere dispensationem, nisi exprimeret facultati, quod iurasset, se velle complere illos deffectus hic sicut tactum est.
Et ipso accepto a facultate, post examen ipse iterum confirmavit iuramento ea, que supra iuravit in forma.
Et examinatus fuit magister Theodericus predictus anno quo supra penultima die mensis Augusti presentibus magistro Nicolao de Hebersdorf decano, magistro Iohanne de Valle Eni, magistro Iohanne Silber de Sancto Ypolito, magistro Nicolao de Furstenfeld magistris in artibus et doctoribus in medicina et receptus per eosdem. [fol.
7r]55
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.16, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.16/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success