Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[9. April 1421]
[1] Item die 9na mensis Aprilis fuit congregatio facultatis super infrascriptis. Conclusit primo, quod facultas deberet instare coram principe pro nostre domus facultatis libertatione. Et factum fuit, sed conclusive per dominum principem nihil fuit responsum.
[2] Conclusit secundo, quod facultas contra omnes practicantes per facultatem non admissos laboraret coram domino principe. Et factum est, sed nihil [fol. 36r]273 fuit per principem adhuc responsum, sed remansit sollicitandum et quod illi non admissi deberent domino principi dari in scriptis.
[3] Placuit tertio facultati, quod collecta per artium facultatem pro regimine codriarum deberet practicari, cum moderamine tamen, quod collecta non obviare deberet privilegiis et statutis universitatis.274
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.170, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.170/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success