Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[26. Februar 1407]
[1] Item facta fuit congregatio sabbato ante Oculi 1407 super supplicatione magistri Iohannis Cesaris, qui petivit examinari pro gradu baccalariatus in medicina. Qui fuit admissus ad examen, sed prius super librum facultatis iuravit, quod libros ad eandem spectantes, in quibus deficiebat audiendo, quando reverteretur ad studium alibi illos defectus non compleret nisi in studio Wiennensi absque fraude et dolo. Et hoc idem iuramentum post examen sibi datum secundario confirmavit.
[2] Item in eadem congregatione fuit conclusum, quod nullus baccalarius in medicina in Wienna nec in suburbiis deberet practicare secundum tenorem statutorum facultatis, contrarium vero facientes ad congregationem publicam universitatis deberent citari tamquam inobedientes.57
[3] Item fuit conclusum in eadem congregatione, quod in proxima congregatione universitatis deberet fieri articulus, quod doctores medicine in arduis factis facultatem concernentibus possent convocari per iuramentum vel per unam penam peccuniariam secundum quam maiora vel minora essent in facultate pertractanda. Item in eadem congregatione facultatis magister Nicolaus Furstenveld promisit infra octo dies dare et solvere facultati lib. 2 flor. 1, quam peccuniam in decanatu suo recepit.58
[4] Item in decanatu meo emi unam capsulam pro repositione statutorum et libro actorum et clavibus nostris ad capsam nostram pertinentibus, que stat in collegio in capella posteriori, pro gross. 8; et fuerunt omnes claves simul. [fol. 8v]
Item recepi flor. 1 ad facultatem de magistro Iohanne Cesaris.
Item magister Nicolaus de Furstenveld promisit, quod vellet solvere facultati peccuniam suam in octo diebus, postea promisit dare absque quacumque protractione in octava pasce lib. 2 flor. 1. Item magister Iohannes de Sancto Yppolito adhuc tenetur flor. 1.
Item magister Iohannes de Sancto Yppolito adhuc tenetur flor. 1.59
Johannes Schroff.
[5] Ista exposui in decanatu meo:
Primo Iuliane virginis60 den. 8 pro vino, den. 1 pro crustulis. Item kathedra Petri61 den. 8 pro vino, den. 2 pro crustulis.
Item in congregatione facta pro magistro Iohanne Cesaris den. 16 pro ruminia. Item den. 16 pro ruminia post examen magistri Iohannis Cesaris.
Item den. 2 pro una scatula pro conservatione littere. Item gross. 8 pro capsa parva facultatis.
Item exposui post prandium magistri Iohannis Cesaris in domo magistri Iohannis de
Sancto Yppolito primo den. 10 pro una octava vini. Item den. 4 pro vino servis.
Item den. 16 pro ruminia.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.19, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.19/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success