Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[24. April 1422]
[1] Item post electionem prefatam, forte 6a die facta est congregatio facultatis ad expediendum articulos subscriptos.
Primus ad recipiendum dominum doctorem magistrum Seboldum in nostre facultatis consortium; qui receptus fuit secundum statutorum tenorem et solvit facultati 4 flor. ungar.
[2] Secundus ad audiendum proponenda domini decani facultatis artium, qui cum sibi condeputatis proposuit, ut facultas medicine digneretur cooperari ad hoc, ut supposita universitatis in singulis facultatibus ita locarentur, quod nulli facultatum esset preiudiciale, quemadmodum faceret facultas iuris canonici sua supposita aliis indecenter prelocando. Exaudita erat supplicatio sic, quod facultas medicine vellet maturius deliberare.
[3] Tertius de libertatione domus facultatis. Placuit, quod universitati supplicaretur, ut ad illius domus libertationem laboraret sicut de aliis collegiis practicatur.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.196, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.1.196/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success