Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[23. April 1402]
[1] Anno domini Mmo CCCCmo secundo conclusum fuit in decanatu honorabilis magistri Iohannis Schroff de Valle Eni doctoris medicine, quod de cetero quelibet peccunia recipienda a promovendis debet poni16 in capsam comunem facultatis medicine et in fine decanatus ipse idem decanus debet facere rationem in presentia facultatis de peccunia eadem. Quam rationem si decanus non faceret, ipso facto exclusus esset a facultate.17 Item eadem capsa18 debet esse clausa tribus seris, quarum serarum clavem unam debet habere decanus et alias duas alii seniores doctores eiusdem facultatis. Item eadem capsa debet esse posita in loco, ubi alie capse universitatis et facultatum reponuntur. Acta sunt hec 1402 dominica Cantate. [fol. 1v]
Item ego magister Iohannes Schroff de Valle Eni emi eodem anno unam capsam19 cum tribus seris pro facultate nostra, que posita est ad collegium ad capellam, ubi stant capse aliarum facultatum, pro flor. 2, quos recepi ab honorabili viro magistro Nicolao Furstenveld, doctore in medicinis.
Item emi unam clavem,20 que perdita fuerat tempore decanatus felicis recordationis magistri Chunradi de Schiverstat ad capsam universitatis, quam clavem etiam decanus facultatis medicine debet et tenetur servare.21
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.2, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.2/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success