Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[4. November 1423]
[1] Item quarta die mensis Novembris fuit congregatio facultatis super supplicatione magistri Stephani Spetzhardi, qui petivit relaxationem census domus nostre a festo Michaelis anni ut supra ad festum sancti Georii371 et domum resignavit372 in manus facultatis medicine. Super qua petitione decrevit facultas ipsum373 absolvi, sic tamen, si inveniretur alter inquilinus et solveret censum, ipse esset liber374 a predicto; sin autem, tunc dictus magister Stephanus solvere deberet medietatem census, ita videlicet, [ut] si ipse rediret ad universitatem, intrare posset domum pro tempore sibi descripto; si vero non rediret, equaliter solvere deberet medietatem census.
[2] Item finita congregatione percepi ladulam a magistro Cristanno de Sussato doctore in medicina, in qua continentur certa facultatem concernentia.
[3] Item dedi pro vino 6 den. et 1 pro simula.375 [fol. 45r]376
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.211, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.211/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success