Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[12. Januar 1424]
[1] Anno domini etc. XXIIIIo die vero 12. mensis Ianuarii fuit congregata facultas super articulis hiis.
Primus ad audiendum quandam propositionem domini rectoris factam ad nostre facultatis decanum et ad consequenter deliberandum super ea, quid expediat. Placuit facultati in materia illius articuli, quod duo doctores accedant dominum
rectorem et sibi dicant, quod non placeant facultati verba domini rectoris nec umquam facultas aliquid scandalosum fecerit nec illicite egerit in suis consiliis et quod rector non precipitet se invadere facultatem, cum minus grata sit, quia ab aliis rectoribus de huiusmodi facto fuit supportata; quare roget eum, ut de similibus supersedeat de cetero.
[2] Secundus articulus ad videndum quandam cedulam universitatis disciplinam et mores suppositorum eorumdem concernentem.
Placuit facultati, ut deputati in materia eadem, modo meliori quo possent, contenta in cedula ordinarent et disponerent pro bono universitatis.
[3] Item dedi 6 den. pro vino et aliis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.212, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.212/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success