Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[13. Juni 1426]
[1] 13a die mensis Iunii fuit congregatio facultatis ad conspiciendum citationem dominis doctoribus medicine facultatis porrectam et articulos per facultatem contra magistrum Seboldum prepositos.
Et protunc conclusum fuit, quod eadem citatio in presentem librum Actorum conscribi deberet et similiter articuli dati per magistrum Seboldum et responsiones et articuli facultatis prout secuntur.
Citatio.428
[2] Nos Conradus de Hallstat, artium magister et decretorum doctor, rector universitatis studii Wiennensis tenore presentis citamus peremptorie et citari mandamus venerabiles et egregios decanum omnesque alios et singulos facultatis medicine doctores reos ex una, nec non egregium magistrum Seboldum etiam dicte facultatis doctorem, actorem partis [!] ex altera, quatenus omnes et singuli 14a die a datis presentis computando, hora causarum, qua pro tribunali sedere conswevimus Wienne in loco nostro solito et consweto, legittime compareant coram nobis ad producendum ac produci videndum omnia et singula iura et munimenta, quibus se hinc inde incurrere velint, in causa seu causis, que vertitur seu vertuntur coram nobis inter partes antedictas et demum ad concludendum et in eadem causa pro concluso haberi et ad ulteriora procedendum ac procedi videndum usque ad sententiam diffinitivam inclusive; alioquin in causa seu causis huiusmodi absque alia vocatione ulteriori ad partis competentis instantiam, ad dictam nostram sententiam diffinitivam, dictorum citatorum seu alterius eorum absentia seu contumatia non obstante, prout iustum fuerit et ordo dictaverit [fol. 50r]429 rationis, procedemus. Super publicatione vero ac presentis executione bedellorum nostrorum iuratorum ac alterius ipsorum stabimus relatione. Datum Wienne, ultima die mensis Maii anno domini 31. Mai MoCCCCoXXVIo nostro sub signeto.
In causa dominorum medicorum apud dominum rectorem.430
[3] Dominus doctor Seboldus conquerendo proposuit ex parte locationis domus, que facta est eo nesciente nec consenciente et petit ipse, quod locatio huiusmodi reclametur et revocetur.
[4] Secundo proposuit, quando debebat incorporari, domini doctores legerunt sibi statutum de solvendis quinque flor., videlicet 1 pro pedello et 4 pro facultate, quos ad statim solvit. Et ibi petivit, si domino rectori cum suis deputatis videretur, quod de iure
2 flor. essent restituendi, ex quo in libro universitatis habetur de duobus, quod tunc mandet sibi restitui; si vero non, tunc non.
[5] Tertio proposuit, quomodo pendente lite super statuto et locatione domus, facultas exclusit eum, in hoc putat sibi iniuriatum et petit se restitui et incorporari ad facultatem.
Quarto petivit, per dominum rectorem inhiberi, ne doctores facultatis lite pendente aliquid attemptent super incorporatione et promotione aliquorum in preiudicium suum.
Responsio facultatis ad articulos.431
[6] Ad primum responderunt illum fore diffinitum per predecessorem domini rectoris, videlicet Iohannem Pangarten et ergo super illo noluerunt amplius respondere et ad probandum hoc retulerunt se ad acta.
Ad secundum responderunt, quod receperunt ab eo, secundum quod ab aliis consweverunt recipere secundum ordinationem facultatis.
Ad tertium responderunt, ipsum fore iuste exclusum et causas parati sunt dicere palam vel oculte.
Ad quartum responderunt, se habere statuta et quando secundum illa faciunt, credunt se bene fecisse et eis hoc non debet inhiberi. [fol. 50v]
Et ibi fuit conclusum, quod facultas debet exprimere causas eclusionis [!] et postea negotium totum deduci ad deputatos. Acta sunt hec Wienne in collegio dominorum ducum Austrie in commodo magistri Petri Pirchenbart doctoris tunc rectoris,
presentibus magistro Paulo de Wienna doctoris et Thoma Sacka magistro in artibus et baccalario in theologia, anno domini MCCCCoXXVIo indictione quarta die veneris hora nonarum vel quasi octava432 mensis Februarii.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.224, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.224/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success