useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.1.234
Signature: 1.1.234
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. Februar 1428
Sitzung vom 8. Februar 1428  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435

    x

    [8. Februar 1428]

    [1] Item die octava mensis Februarii facta eat congregatio ad expediendum articulos subscriptos. [fol. 52v]461

    Primus ad recipiendum computum a decano immediate precedente et factus est computus in presentia facultatis per decanum precedentem. Facta igitur computatione et defalcatis defalcandis remanserunt 16 flor. in auro, 4 sol., et 13 den., quos recepit decanus immediate sequens.

    [2] Secundus articulus ad audiendum quandam propositionem per decanum facultatis nostre proponendam et ad deliberandum, quid circa illam462 fieri expediat. Et propositum fuit per decanum, quomodo aliqui de universitate et magistri dixerint, quod ad eos devenerit, qualiter facultas463 non servaverit statutum suum de electione

    decani et origo istius rei fuit magister Sebaldus, et apparuit eisdem, quod omnibus modis facultas non deberet stare in ordine circa decanos etc. et hoc iuxta modum per464 plures annos observatum, sed quod deberet fieri electio iuxta dispositionem cuiusdam statuti electionem decani concernentis.

    Auditis ergo motivis hinc inde motis, placuit facultati, quod pro futuro semper eligatur decanus tempore electionis novi rectoris et placuit consequenter, quod conclusio alias retroactis temporibus conclusa de ordine observando465 omnino anulletur.

    [3] Tertius articulus ad audiendum duas supplicationes cuiusdam doctoris et fuit magister Sebaldus et prima supplicatio sua fuit ex parte duorum doctorum, videlicet magistri Dietmari et magistri Erasmi, unde proposuit contra eosdem, quomodo ipsi non satisfecerint sibi tempore promotionis ipsorum, videlicet quod non dederint sibi sicuti aliis doctoribus ante examen ipsorum pecuniam solitam dari doctoribus ad examen per466 decanum legittime467 vocatis, quia ipse non fuit vocatus ad ipsorum examen per decanum facultatis propter ipsius exclusionem a facultate, et cum468 his adhuc469 penderet inter ipsum et facultatem, ipse voluit habere ab eis post ipsius restitutionem ad facultatem, ac si ipse personaliter examini ipsorum interfuisset.

    Item ipse protunc proposuit, quomodo predicti doctores duo ante receptionem insigniorum doctoralium promiserint sibi satisfacere in predicta pecunia; et quia illa propositio longa, licet debeat esse supplicatio, sicut ipse volebat supplicare [fol.

    53r]470 ut ipse mihi471 retulit, non tamen sonat supplicatorie, quare facultas circa istam propositionem nihil conclusit, nisi quod decanus diceret sibi, quia ipse proposuisset in facultate, quomodo isti doctores sibi promiserint etc.,472 quod ipse exigat promissum, si velit, coram iudice competente aut sicut sibi placet etc.

    [4] Secunda supplicatio sua fuit ex parte domus facultatis, quam facultas iuste locaverat domino Iacobo canonico etc., et mens petitionis sue fuit, ipse enim libenter habuisset domum, et sic petivit facultatem, ut ipsa faveret sibi de iure suo, quod haberet in domo et finaliter473 voluit, quod facultas faveret sibi, quod ipse impeteret dominum Iacobum ex parte domus et quod ipsa facultas non resisteret sibi.

    Placuit ergo facultati, quod decanus dicat sibi seriose, quod ipse stet in pace cum domino Iacobo et consequenter dicat sibi, quod, quia facultas iuste locavit sibi domum, non vult eam ab eo repetere ante474 tempus475 in littera conventionis expressum; si autem dominus Iacobus domum ante tempus expressum voluntarie476 resignaverit, facultas locabit sibi aut alteri domum secundum quod facultati videbitur

    expedire et sic ultimate facultas voluit, quod decanus magistro Sebaldo in ista materia silentium imponeret, quod et factum est.

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894


    Notes
    461 Auf dem oberen Rand magister Heinrich (Weiterführung auf 53r).
    462 Verbessert aus illas.
    463 Davor durchgestrichen non.
    464 Davor durchgestrichen nostro.
    465 Interlineare Eingefügung de ordine observando.
    466 Davor durchgestrichen per de.
    467 Davor durchgestrichen voc[atis].
    468 Interlineare Verbesserung aus per.
    469 Interlineare Einfügung.
    470 Auf dem oberen Rand links Stoll decano (Fortführung von 52v), rechts 1427.
    471 Interlineare Verbesserung aus mihi.
    472 Interlineare Einfügung.
    473 Wort verschrieben.
    474 Davor durchgestrichen hoc.
    475 Wort verschrieben.
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.