useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Acta facultatis medicae Vindobonensis  1.1.236
Signature: 1.1.236
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Oktober 1428
Sitzung vom 1. Oktober 1428  

orig.
Current repository
Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435

    x

    [1. Oktober 1428]

    [1] In decanatu magistri Cristanni anno domini etc. 28a in die sancti Remigii facta est congregatio facultatis ad terminandum locationem domus nostre et decanus fuit motus ad hunc articulum ex hoc, quia in quadam congregatione noviter ante hanc481 habita, magister Petrus Volcian medicine doctor petiit humiliter sibi locari domum eo modo,

    sicud fuit locata domino Iacobo canonico ad sanctum Stephanum, fratri Oswaldi scriptoris hubarum. Magistro Petro, exeunte tempore deliberationis, proposuit magister Iohannes Pawmgartner482 medicine doctor, quia ipse esset doctor regens et cum hoc esset in doctoratu senior magistro Petro Volcian, unde appareret sibi rationabilius esse, quod ipse eam inhabitaret quam alias non talis, verum non petivit protunc nec post,

    ut facultas sibi eam locaret. Postulata fuerunt per decanum vota protunc presentium et collectis votis unum fuit datum pro magistro Iohanno Pawmgartner, et ipse pro se ipso implicite dedit votum, et duo vota fuerunt pro magistro Petro Volcian. Tunc magister Iohannes Aygl et magister Iohannes Pawmgartner dixerunt, quod esset conclusio facta in quadam congregatione facultatis, quod seniori doctori deberet domus locari, si et inquantum ipse vellet eam inhabitare; sin autem, quod tunc seniori

    post illum et sic descendendo. Quare decanus protunc non voluit concludere et respectis actis per decanum non fuit inventa talis conclusio, sed quod facultas potest locare cui placet secundum quod videbitur sibi expedire. Ad idem sonat illud, quod habetur anno

    24o in decanatu magistri Iohannis Pawmgartner483 medicine doctoris conclusive in fine secundi articuli congregationis per ipsum facte 28o die mensis Augusti, quare in congregatione ista, scilicet facta in die sancti Remigii, per pluralitatem vocum fuit per decanum conclusum, quod magister Petrus deberet inhabitare domum, sed ad quot annos, non fuit expressum. Presentes fuerunt magister Iohannes Aygel, magister Seboldus, magister Iohannes Pawmgartner, magister Tydmarus, magister Erasmus medicine doctores et magister Cristannus protunc decanus facultatis medicine.484 [fol.

    54r]485

    Source Fulltext: Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
    x
    Editions
    • Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894


    Notes
    481 Davor durchgestrichen hoc habi.
    482 Wort verbessert.
    483 Marginale Einfügung links de locatione domus.
    484 28. August 1424.
    485 Auf dem oberen Rand links magister Erasmus, rechts 1428. Handwechsel, wahrscheinlich
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.