Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[3. Juli 1429]
[1] Item dominica ante festum sancti Udalici [!] facta fuit congregatio facultatis ad expediendum articulos supscriptos.
Autograph des Dietmar Hindernbach.
Quorum primus fuit ad audiendum suplicationem cuiusdam scolaris493 volentis petere, ut ad examen pro gradu baccalariatus in medicina admittatur et petivit secum dispensari super certos defectus et admissus fuit secundum statuta facultatis.494
[2] Secundus articulus fuit ad audiendum suplicationem cuiusdam doctoris volentis petere, ut sibi domus facultatis locaretur et certi libri de liberaria nostra concederentur, et exaudita fuit secunda pars suplicationis, sic videlicet, quod lecturam super nono Almansoris deberet habere usque ad finem lecture illius libri et cum recognitione et conclusit facultas, ut sibi diceretur per decanum, quod amplius nec495 sibi nec aliis aliqui libri cum cattenis concedi deberent; quo autem ad aliam partem suplicationis articulus fuit suspensus ad proximam congregationem fiendam. [3] Tertius fuit articulus ad audiendum quedam honestatem et utilitatem facultatis concernentia et circa istum articulum motum fuit, quomodo instare deberet facultas apud dominum episcopum Patavienses,496 ut privilegium facultatis per dominum Georium episcopum Pataviensem indultum innovaretur aut confirmaretur, et facultas ad hoc faciendum deputavit magistrum Cristannum de Susato, magistrum Iohannem Aygel, magistrum Hainricum Stol, et decanum, ut ipsi moverent hoc apud dominum episcopum et eum informarent, ut ipse dominus episcopus consequenter moveret et induceret dominum principem ad cooperandum sibi et assistendum facultati modo tali, ut emperici repellerentur et de medio tollerentur. 497
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.242, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.242/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success