Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[5. November 1430]
[1] Item 5a die mensis Novembris fuit congregatio facta ad horam primam ad audiendum ea, que acta sunt circa peccuniam facultatis. Et sicud commissum fuit decano per facultatem, quod deberet admonere magistrum Sebaldum, quod sibi presentaret suam peccuniam, decanus de ecclesia sancti Stephani misit pro eo, quod veniret ad eum, ipse haberet sibi ex parte facultatis loqui. Qui nolebat venire sed renuntiavit sibi per famulum, quod decanus veniret ad eum.
Et ita factum est, licet contempserit facultatem in persona decani, et ibi respondit decano, si vellet facultati peccuniam suam presentare aut non, vellet deliberare et eo die decano respondere.
[2] Per facultatem etiam fuit decano commissum, quod, quia in multo tempore in scolis medicorum non disputasset et iam recusasset disputare, quod etiam per eundem etiam deberet admoneri, si vellet disputare in mense ab hora disputationis prius facte aut non. Respondit, quod vellet disputare et eo die in materia articuli venit ad me, cum ego552 cum553 rectore universitatis essem, qui in eadem materia pro me misit, et tunc dixit mihi, quod referrem domino rectori ea, que dixissem sibi, quod feci. Et ita dominus rector ex consensu decani recepit ad manus suas peccuniam facultatis, quam postea obtulit decano facultatis.554
[3] In eadem etiam congregatione placuit facultati, quod reponeretur illa peccunia et quod non esset in manibus decanorum plus, quod factum est; et quod essent ad cistam due claves, quarum unam haberet decanus facultatis et secundam senior doctor facultatis.555 [fol. 59v]556
Autograph des Johannes Aygel.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.262, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.1.262/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success