Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[6. Mai 1431]
[1] Primo558 ad deliberandum, an quedam conclusio, tangens pecuniam facultatis in decanatu magistri Seboldi conclusa et in librum Actorum conscripta, in exsecutionem sit ponenda.
[2] Secundo ad concordandum de honesto bedello nostre facultati necessario.
[3] In primo articulo placuit maiori parti, ut ipsius conclusionis fieret execusico [!] ut puta per pecunie divisionem inter singulos doctores. Sed quia decanus in eadem congregatione559 requisitus fuit, ut pecuniam permitteret indivisam per magistrum Iohannem Pangartn, qui se et magistrum Iohannem Aygel dixit domino rectori promisisse amplius560 pecuniam facultatis permanere indivisam, ideo protunc conclusio non est per decanum exsecuta.
[4] De secundo articulo nihil factum est.561
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.264, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.264/charter>, accessed at 2024-11-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success