Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[17. August 1432]
[1] Item 27a die Augusti,570 octavis Laurentii, congregata fuit facultas super articulis. Primus ad providendum de negligentiis continentibus circa disputationes ordinarias. Placuit quod doctores hortarentur, quod diligentius visitarent ad honorem facultatis et
Tinte.
scolar[i]um utilitatem; quod si qui negligentes viderentur, puniri deberent pena per facultatem imponenda.
[2] Secundus571 fuit de permutatione librorum inutilium facultati aut venditione. Placuit, quod libri taxarentur per aliquem572 vel aliquos, qui valorem eorum noscerent573 et quod bedello nostro committeretur, ut intimaret, quod tales libri essent venales; si qui vellent emere, quod eis ostenderentur.
[3] Tertius574 an conclusio in principio huius libri conscripta, que sonat, quod nullus doctor debet se submittere practice575 alterius sine eius scitu et consensu et satisfactione etc. ut habetur 2o folio a principio sit in executionem ponenda.
Et placuit facultati, quod sic. 576
[4] Quartus de steura domus, quantum sit dandum.
Placuit, quod daretur media libra; si nollent esse contenti, daretur florenus et non plus. Motum etiam fuit de inscriptione domus577 ad librum fundi et commissum fuit decano, sed aduc non est expeditum. Presentes fuerunt magister Iohannes Aygel, Heinricus Stöll, Seboldus, Petrus Folczian et decanus.
[5] Item dedi pro vino, fructibus et pane 7 den. [fol. 61r]578
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.271, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.271/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success