Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[11. November 1432]
[1] Item in die sancti Martini congregata fuit facultas ad deliberandum super articulis subscriptis.
Quorum primus est ad deliberandum super petitione 4 flor. per cives580 ex parte domus facultatis dandorum pro misa; ubi tunc conclusum fuit, quod cives deberent peti
per magistrum581 Iohannem Pawngartner et decanum582 et informari, quomodo
precedenter numquam fuisset talis exactionatio facta et, nisi desisterent ab huiusmodi
Autograph des Erasmus Rieder.
insolita requisitione, alioquin deferre583 vellent ad584 principem domini doctores; quod et factum fuit et cives suo tempore cessaverunt ab impetitione.585
[2] Secundus articulus ad recipiendum computum ab antiquo decano, qui et novo presentavit 12 flor. et 16 den. et ladulam facultatis; computum tamen ad plenum non fecit de perceptis et expositis propter se non esse recollectum et magistri Petri Volczian absentiam.586
[3] Tertius articulus ad audiendum supplicationem cuiusdam scolaris in medicina se admitti petentis ad examen pro gradu baccalariatus in eadem; qui admissus fuit,587 [fol.
61v]588 et promotus. Cuius nomen Nicolaus de Görlicz.
[4] Item in eadem congregatione motum fuit per dominos doctores, quomodo in congregatione immediate posterius habenda deberet fieri deliberatio super aggravamine facto per cives ex parte exactionum insolitarum.589
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.273, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.273/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success