Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[4. Dezember 1435]
[1] Item 4a die mensis Decembris congregata fuit facultas ad audiendum propositionem per baccalarios et scolares eius referendam, et fuit articulus de hoc formatus ad audiendum quandam propositionem per baccalarios et scolares medicine facultati referendam.637
Petivit namque magister Gregorius Schorndorf tria puncta et satis proterve nomine sociorum suorum et sui.
[2] Primum de anathomia celebranda isto anno et ista hyeme. Facultas fuit spontanea in hoc et commisit audientibus, ut ipsi eligerent duos ex eis, qui singula negotia expedirent ad anathomiam pertinentia et facultas vellet dare unum ex doctoribus et facultas elegit magistrum Petrum Völcian, qui superintenderet et eos dirigeret in agendis.
Secundum eorum punctum sive propositum fuit, quod omni anno anathomia celebraretur et uno anno de supposito masculino, secundo de femella.
Placuit facultati, quod decanus diceret eis, quomodo aliis annis iterato proponere deberent et, si foret possibile et concedens, vellet facere, quid638 sibi videretur ydoneum.
[3] Tertium eorum punctum fuit, quomodo vellent habere pro639 mutuo libros facultatis medicine. Apparuit tunc doctoribus, quod immineret difficultas propter certa motivat acta et commisit decano, quod640 responderet, quoniam conclusio esset de materia ista, que
[4] Item magister Iohannes Celler dedit 2 flor. facultati.641 [fol. 65v]
[Appendix.]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.292, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.292/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success