Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[4. Januar 1404]
[1] Anno igitur domini 1044o [!] die 4a Ianuarii facta congregatione facultatis medicine concorditer acceptate sunt supplicationes duorum scolarium in medicina, scilicet magistri Andree Purnitzer de Wienna et Hartmanni de Fridberg, unde primus, cum docuisset plene litteris ostensis se esse baccalarium Montis Pessulani.24
Acceptus [est] ad facultatem pro baccalario.
[2] Secundus vero, scilicet Hartmannus, admissus est ad examen pro gradu baccalariatus, facta prius secum super quibusdam deffectibus gratuita dispensatione. Primo enim libros audiendos in scolis secum non portavit nec secum habuit secundum tenorem statuti.
Secundo ipse deffecit, quia in phisica contra vel preter formam statutorum practicavit. Super quo facultas conditionaliter dispensavit, scilicet quod sive promoveatur ad baccalariatum, sive non, quod25 infra muros Wiennenses et per duo miliaria circa Wiennam26 absque totius facultatis licentia in phisica dumtaxat practicare non audeat, nisi forte talia occurrerint, que cirugici operationem necessario concernant.
De cuius observatione totam facultatem spontaneo ac integro super sancta dei ewangelia facto iuramento certificavit.
[3] Laudabiliter etiam doctores tunc presentes congregationi prefate [fol. 2v] scilicet magister Hermannus de Treysa, magister Galeatz de Sancta Sophia, magister Iohannes Ruthart de Valle Eni, magister Iohannes Silber de Sancto Ypolito, magister Nicolaus de Furstenveld, magister Nicolaus de Hebersdorf, artium et medicine professores unanimiter et deliberate concordaverunt statuendo,27 quod quicumque doctor alterius doctoris28 practicam absque eius spontaneo consensu assumpserit non premissa plenaria et competenti satisfactione laborum ipsius, quod ille practicam huius assumens solvere teneatur facultati medicine omni contradictione posposita [!] infra mensis spatium ducatum unum auri et hoc sub pena exclusionis a facultate predicta, et decanus facultatis, qui eo tempore fuerit, ipsum exigere tenebitur.
Viennam per 2 milia.
Ibidem etiam conclusive decretum est, quod quicumque scolaris vel baccalarius medicine de practica phisicali doctoris cuiuscumque se intromiserit et hoc sine ipsius licentia, ab omni promotione facultatis eiusdem penitus excludatur.29
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.5, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.5/charter>, accessed at 2024-12-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success