Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[3. Februar 1413]
[1] Die 3a mensis Februarii congregata est118 facultas ad tractandum de quibusdam honorem et utilitatem facultatis concernentibus. Et inter cetera tacti fuerunt plures modi, quibus scilicet facultas medicine pro domo sibi propria laboraret, et protunc conclusum fuit, quod decanus et magister Iohannes de Valle Eni accedere deberent magistrum Bertholdum phisicum principis et ipsum informare et petere, quatenus una cum magistro Nicolao de Hebersdorf circa officiales in curia modis convenientibus et decentibus insisterent ad prefatum facultatis intentum obtinendum.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.58, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.1.58/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success