Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[28. April 1413]
[1] Die 28. mensis Aprilis fuit congregatio facultatis et in eadem conclusum fuit, quod facultatis peccunia ad archam facultatis reponi deberet et quod due deberent esse claves ad eandem, quarum unam deberet habere unus de senioribus regentibus et alteram unus de non regentibus.
[2] Fuit etiam articulus de hoc, si doctores deberent legere diebus alternatis et conclusum fuit, quod non, quia non erant tunc tot legentes, propter quos oporteret fieri.
[3] Fuit etiam conclusum ibidem et concessum magistro Martino, quod deberet pronuntiare Practicam Bertucii, quam magister Berchtoldus fecit pronuntiari et hoc quia scolares petierunt pro illo facultatem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.60, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.60/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success