Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[16. Juni 1413]
[1] Die 16a mensis Iunii124 congregata fuit facultas.
Et in eadem conclusum fuit, quod omnes doctores facultatis nostre deberent adire magistrum civium et sibi ibidem proponere articulos appotecariorum et eum informare de articulorum rationabilitate et quod facultas nollet aliquid facere preter eius consilium. Et suasit ibidem magister civium, quod doctores deberent exspectare ad unius cedule inventionem, ad quam scripti erant illi articuli et ad consilium porrecti et dixit etiam, quod vellet assistere facultati, in quibus posset.125
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.62, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.62/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success