Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[12. März 1414]
[1] Item mensis Martii 12a die fuit facta facultatis congregatio. Et petivit in eadem magister Iohannes de Chottibus136 admitti ad examen pro gradu baccalariatus in medicina. Et fuit admissus.
[2] Item conclusit facultas medicine in eadem ex parte practicantium non admissorum nec approbatorum per facultatem, quod deberent magister Iohannes de Valle Eni et magister Nicolaus de Hebresdorff in medicina doctores adire dominum ordinarium et habere eius consilium.
Et placuit facultati, quod tales per eorum procuratorem citarentur ad officialem, si Christi fidelis, si iudeus ad iudicem iudeorum, et hoc si consuleret dominus ordinarius.
[3] Item solvit magister Iohannes de Chottibus 2 gross. pro matricula.137
Verwendung anderer Tinte.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.70, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.70/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success