Universitätsarchiv Wien, UAW Cod. Med 1.1 AFM 1399-1435
[17. April 1414]
[1] Die 17a mensis Aprilis fuit congregatio facultatis pro novi facultatis138 decani electione. Et electus fuit in decanum facultatis magister Iohannes de Hamelburgk cum certis tamen limitationibus et iuramentis.
[2] Item primum quod iuravit, quod singula facultatis secreta nullatenus revelare velit. Secundum quod in quacumque universitatis congregatione velit movere de doctorum139 et licentiatorum locatione.
Tertium quod non velit machinari per aliquam novitatem contra facultatem medicine nec contra aliquem doctorem facultatis eiusdem.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 1, Karl Schrauf, 1894
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.1.71, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.1.71/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success