Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[18. Juli 1449] Anno eodem, 18. die mensis Iulii, congregata fuit facultas ad deliberandum super articulis infrascriptis: Primus ad audiendum supplicacionem duorum magistrorum in artibus petere volencium, ut ad examen pro gradu baccalariatus in facultate medicine admittantur, et fuit primus Mag. Thomas Mestlin de Ersingen, secundus Mag. Sebaldus Mülner de Nuremberga, et fuerunt ambo eadem die et admissi et examinati ac pro gradu prescripto ydonei reperti.
Secundus articulus fuit ad locandum domum facultatis prenominate262. Que concorditer locata fuit domino Syfrido Nathhaftt, canonico Pataviensi ac ecclesie parochialis in Tulna rectori, per annum futurum pro 10 tal. den. Wienn.263, ista adiecta condicione, quod in eius absencia disponat aliquos esse in domo, ne periculum aliquod eveniat circa libros facultatis, et consenciat, ut quociens oportunum fuerit, habeatur congregacio in stuba inferiori; similiter, non obstante quocumque statuto universitatis, si elapso anno ut supra 1449., circa festum sancti Colomanni statim futurum, alicui doctorum facultatis medicine domum prefatam inhabitare placuerit, quod extunc sine contradictione ad beneplacitum facultatis cedat, solucione tamen census previa sine juris strepitu.
Tercius ad eligendum et deputandum certos, qui disponant cathenari et registrari libros, et ad providendum de anathomia conscribenda; et fuerunt deputati decanus et duo alii doctores.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.104, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.104/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success