Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[9. November 1449] Anno eodem, 9. die mensis Novembris, congregata fuit facultas ad deliberandum super articulis infrascriptis: Primus ad recipiendum computum ab antiquo decano; qui computo facto presentavit 7 flor. Ungaricales in auro, 3 sol. et 19 den. non inclusos in archa, sed in ladula; archa autem non fuit aperta propter absenciam seniorum doctorum, qui claves ad archam habuerunt.
Secundus ad interessendum lectioni statutorum facultatis; qui articulus eciam expeditus erat, quia statuta lecta erant in presencia doctorum, baccalariorum et scolarium facultatis, secundum quod canit statutum.266
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.108, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.108/charter>, accessed 2025-04-07+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success