Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[25. August 1437] Item Solis 25. Augusti congregata erat facultas ad instanciam dominorum Magistrorum Ieronimi de Olmuncz, Procopii de Wratislavia et Nycholay de […]66 baccalarii arcium, petencium admissionem ad examen pro gradu baccalariatus in medicina, et audita supplicacione eorum et lectis statutis de tempore et libris audiendo complendis, primus inter eos Mag. Ieronimus etc. defecit in audiendo in prima quarti Avicennae, quarta primi Iohannicii et in una particula amforismorum Ypocratis; apparuit facultati, quod defectus essent magni nec prius inventi in aliquo admisso et sic non fuit admissus. Alii duo, quia in paucis habebant defectum non considerandum, fuerunt admissi et sequenti die examinati et concorditer per omnes doctores approbati sufficientes ad hunc gradum.67
[1437/ 1438]
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.11, in: Monasterium.net, URL </mom/AFM/1.2.11/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success