Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[4. Mai 1453] Anno eodem, 4. mensis Maii, congregata. fuit facultas plena omnium doctorum ad deliberandum super articulis infrascriptis: Primus ad providendum de locacione domus. Cuius execucio commissa fuit decano protunc cum pleno posse, qui domum facultatis locavit domino Matheo Sayffer, plebano in Ravelspach, a festo sancti Michaelis anno quo supra per circulum anni pro 12 tal. den., quorum medietatem persolvere debet ad festum sancti Georii futurum, alteram ad festum sancti Michaelis immediate sequens, istis tamen adiectis condicionibus, quod idem dominus Matheus honeste teneat domum, non plurificet inquilinos et quociens oportunum fuerit, admittat dominos doctores in stuba inferiori327 sine eius impedimento ad congregaciones et examina; similiter admittat doctores et supposita ad ingressum librarie, quandocumque ipsis placuerit.328
Secundus articulus ad cogitandum de modo libertandi eandem juxta morem domorum aliarum facultatum. Super quo conclusum fuit, quod decanus accedere debeat Magistrum civium sibi bene coniunctum et petere, ut ad consilium deducat, et, si opus foret, posset eum nomine facultatis honorare cum 1 marca argenti vel citra pro impetranda libertacione; quod si non proficeret, cogitavit facultas postea accedere dominum Regem et suos etc.329
Magister civium dixit, se nichil potuisse efficere in re nec potuit habere ad hoc consensum civium; dominus eciam Rex multa habuit facere et specialiter necessario habuit ire ad Pragam pro suscepcione corone regni Boemie, quare nichil ulterius fuit attemptatum.330 [fol. 26v]331
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.127, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.127/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success