Universitätsarchiv Wien, Cod. Med 1.2 AFM 1436-1501
[28. Februar 1454] Item ultima dye Februari fuit eciam conclusum, quod omnes doctores facultatis medicine vel maior pars deberent pluries congregari ad domum Mag. Iohannis Celler et ibidem videre deberent, ordinare et corrigere receptas per apotecarios presentatas. In quibus quidem congregacionibus, que fuerunt ad minus viginti numero, exposui ad postulacionem eorum 1 libr. den. preter 2 den. pro vino et cervisia et dedi eandem peccuniam Mag. Iohanni Celler, qui ad peticionem meam eandem peccuniam concessit et michi sic computavit. [fol. 31r]372
Anno Domini 1454373. electus erat in decanum facultatis medicine Iohannes Kircham, cyrugie ac phisice medicinarum doctor, cui per decanum precedentem presentata erant sigillum facultatis et alia, videlicet statuta etc. cum pertinenciis ad officium decanatus, et computo peracto remanserunt 21 aurei Ungaricales cum paucis denariis.
- Acta Facultatis Medicae Universitatis Vindobonensis Vol. 2, Karl Schrauf, 1899
Notes:
Acta facultatis medicae Vindobonensis 1.2.142, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/AFM/1.2.142/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success